The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 5 › Corinthios i 5:11

Corinthios i 5:11

Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere. + 5.11 Nunc autem. Tunc scripsi vobis, et non bene accepistis, nunc autem determinate scribo. Nominatur. Eam nominationem voluit intelligi Apostolus: quæ in quemquam, cum sententia, et ordine judiciario, atque integritate, profertur. Nam si quælibet nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia sæpe falso in quoquam crimina nominantur. Dicendo nominatur, ostendit satis non temere, et quolibet modo, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiæ conjunctione, aut si per judicium auferri non possunt, tollerentur potius, ne perverse malos evitando quisque ab Ecclesia discedens, eos quos fugere videtur mittat ad gehennam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But now I have written unto you not to keep company, if any man that is called a brother be a fornicator, or covetous, or an idolater, or a railer, or a drunkard, or an extortioner; with such an one no not to eat.

In Context

10non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. + 5.10 Alioquin, etc. Non possent tales Christo lucrari, si colloquium eorum vitarent et convivium; unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedebat.

12Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis?

Read all of Corinthios i 5

Cross References

Psalms 50:16Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam. + 50.16 De sanguinibus. Ibid. Quia multa sunt carnalia peccata, etc., usque ad quæ de corruptione carnis et sanguinis veniunt. Justitiam tuam. Ibid. Justitiam laudat, cum pietati deberet gratias agere; sed et justitiæ fuit confitentem suscipere; et hæ duæ res semper in judicio Domini adjunctæ sunt. 1

Ezekiel 22:12Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem: usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris: meique oblita es, ait Dominus Deus.

Matthew 23:25Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia ! + 23.25 Væ vobis. Diversis similitudinibus simulationis et mendacii arguit pharisæos qui aliud hominibus ostendunt, aliud domi agunt. Qui mundatis. Frustra sanctitatem exterius prætenditis, sicut si quis calicem mundet exterius, intus autem relinquat sordes: cum ejus usus sit interior. Lucas ita. Stulte, qui fecit quod deforis est etiam id quod intus est, fecit Luc. 11., id est, qui utramque naturam hominis fecit, utramque mundari voluit. Nemo igitur putet fornicationem et hujusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse, et avaritiam, et superbiam, et iram, et cætera spiritualia levia esse.

Mark 7:21Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, + 7.21 De corde hominum. BEDA. Animæ locus principalis non juxta Platonem in cerebro, sed juxta Christum in corde est. Arguuntur etiam, etc., usque ad ut si pulchram mulierem nos crebro viderit inspicere, intelligit nos amare.

Luke 12:45Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari: + 12.45 Quod si dixerit servus. Nota inter vitia servi ascriptum, quod tardum putat domini reditum. In virtutibus boni non annumerantur, quod hunc cito speraverit, sed tantum quod fideliter ministravit. Nihil ergo est melius, quam ut patienter sustineamus ignorare quod sciri non potest, sed tamen laboremus ut idonei inveniamur. Et edere. Id est, cunctis sceleribus et illecebris sæculi, quæ mentem errare faciunt, occupari, vel ad litteram, si sit deditus gulæ et ebrietati.

Luke 21:34Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 5:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 5:10Corinthios i 5Corinthios i 5:12 →