Corinthios i 5:2
Et vos inflati estis: et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. + 5.2 Inflati estis. Vento superbiæ, quæ pellit misericordiam; quia si unum membrorum patitur, compatiuntur et cætera.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum, qui sic operatus est,
Cross References
2 Kings 22:19et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum: et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus:
Ezra 10:1Sic ergo orante Esdra, et implorante eo et flente, et jacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo. + 10.1 Sic ergo orante Esdra, et implorante Deum et flente... Flevit populus. BEDA in Esdram, tom. 2. Qui scilicet peccaverunt, pœnitentiam agentes, vel qui in castitate permanserant, de casu fratrum dolentes, etc., usque ad Nunc vero etiam ipsi qui peccaverunt cum uxoribus suis et liberis, pœnitentiam acturi convenerunt. De filiis Ælam. Hunc dicit Josephus primum fuisse Jerosolymitarum, qui ut principem decet, maxima auctoritate mox intentionem Esdræ juvabat, populum secum peccasse confitendo, et pœnitentiam suadendo abjectis uxoribus alienigenis, cum liberis suis. Et nunc si est pœnitentia in Isræl. Quia si populum hujus peccati perfecte pœnitet, primo conversi ad Dominum, correctionem promittamus, et veniam postulemus; deinde ad nos reversi, omnem peccati radicem exstirpemus et fruticem, ejectis, scilicet, uxoribus cum omni sobole: hoc est enim veraciter pœnitentiam agere toto corde, et intus ad Dominum converti, et omnem foris peccandi materiam ab ipsa origine resecari. Surge. Decenter docet quomodo sit apud majores consilio agendum, ut scilicet, quisque pro suo sensu quod optimum intellexerit, vel intellexisse sibi videtur, dicat: et tamen ei qui præest, locum discernendi relinquat, paratus obtemperare omnibus quæ ille secundum voluntatem et legem Dei agenda decreverit.
Jeremiah 13:17Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ: plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini. + 13.17 Quod si hoc non audieris. ID. Dicamus Judæis et nostris Judaizantibus, qui litteram, etc., usque ad plorabit anima prophetæ a facie superbiæ eorum. Captus est. A diabolo vel Nabuchodonosor, vel contritus. Aliquando Isræl fuit grex Domini. Sed quia indignos se judicaverunt salute, conversus est sermo ad Gentes. Caveat oleaster in bonam olivam contra naturam insertus, ne et ipse conteratur.
Ezekiel 9:6senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem: omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis: et a sanctuario meo incipite. Cœperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.
1 Corinthians 4:18Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.
1 Corinthians 5:13nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.