The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 5 › Corinthios i 5:7

Corinthios i 5:7

Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. + 5.7 Conspersio. Est farina per aquam conglutinata sine fermento, id est, azyma. Vult ergo ut isti sint unum quid per dilectionem, puri a corruptione peccati, novum hominem induti sicut in baptismo sunt facti. Zyma Græce, fermentum Latine. Pascha immolatio est, non transitus, sicut quibusdam videtur, prius enim Pascha et sic transitus: quia ante exemplum est Salvatoris, et sic salus. AUG. Hæc vitæ nostræ innovatio est quidam transitus de morte ad vitam, etc., usque ad quoniam pascha nostrum immolatus est Christus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Purge out therefore the old leaven, that ye may be a new lump, as ye are unleavened. For even Christ our passover is sacrificed for us:

In Context

6Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? + 5.6 Totam massam. Participes erant, dum paterentur reum. Sed si quis potestatem non habet, quem scit reum abjicere, vel probare non valet, immunis est. Et judicis non est sine accusatore damnare, ut nec Christus Judam abjecit.

8Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis. + 5.8 Sinceritatis. Novæ vitæ et veritatis, sine omni fraude, ut sinceritas mundam vitam faciat, et veritatis omnem fraudem excludat.

Read all of Corinthios i 5

Cross References

Exodus 12:5Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et hædum. + 12.5 Erit autem, etc. AUG., quæst. 42 in Exod., tom. 3. Movere potest illa locutio, etc., usque ad quid illo præcepto figuratum sit. Juxta quem ritum, etc. Allegorice. Quia de justis et peccatoribus Christus carnem assumpsit, ut nemo de venia desperaret. Vel quia Christus Judæis hædus erat, dicentibus: Hic homo peccator est Joan. 9., nobis autem agnus absque macula. Vel quia in similitudine carnis peccati apparuit et pro peccato mortuus est, cum peccatum non haberet I Petr. 2.. STRAB. Decima die Aprilis Hierosolymam venit, sequenti vero die exceptus est a turbis cum ramis palmarum et divinis laudibus. Tribus reliquis custoditus est a Judæis usque ad quartam decimam diem, id est, usque ad quintam feriam, qua cum apostolis cœnavit, et post traditus est.

Exodus 13:6Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini.

Mark 14:12Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha? + 14.12 Et prima die azymorum. Id. Quarta decima luna, quando abjecto fermento agnus occidebatur ad vesperum, etc., usque ad ipsius immolationis, id est, suæ passionis exordium sacravit. ISID. Cum amaritudine comeditur azyma, quæ est redemptio nostra. Amaritudo enim est passio Domini.

John 1:36Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei.

Acts 8:32Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic: [Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.

1 Corinthians 10:17Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. + 10.17 Quoniam unus, etc. Unus panis unione fidei, spei et charitatis. Corpus est per subministrationem charitatis: quia unum sumus, et unum sentire debemus. Hæc autem dicit ut fides una unum habeat sensum et opus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 5:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 5:6Corinthios i 5Corinthios i 5:8 →