Corinthios i 5:8
Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis. + 5.8 Sinceritatis. Novæ vitæ et veritatis, sine omni fraude, ut sinceritas mundam vitam faciat, et veritatis omnem fraudem excludat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Scripsi in epistola: Ne commisceamini fornicariis:
Cross References
Exodus 13:6Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini.
Numbers 28:16Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit, + 28.16 Mense. ORIG., hom. 23 in Num. Quarto loco ponitur inter festivitates, etc., usque ad et diem festum agit cum Deo et angelis ejus.
Deuteronomy 16:16Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit: in solemnitate azymorum, in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus: + 16.16 Masculinum. Non femineum; nihil enim molle, fragile et infirmum in nostra conversatione debet esse: fortia quæque a nobis exigit Deus Exod. 23, XXXIV; Eccli. 35.. Si autem in fide Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti æternæ mercedis respectu tempore præsentis vitæ bonis operibus insudamus, masculum in conspectu Domini statuimus. In omnibus. Ut advenientes undique statim in introitu, paratos inveniant, a quibus justa judicia accipiant.
Psalms 32:2Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi. + 32.2 Cithara. ID. Ab inferiori sonat, et ex terra est, unde laudemus, id est, prosperitas et adversitas, quæ ab eo sunt nobis. In psalterio. Dum attendis superiora quæ tibi dedit, cœlestem doctrinam. Per citharam caro, per psalterium charitas intelligitur: ad quæ decem præcepta legis pertinent: tria in prima tabula ad Deum, septem in secunda ad proximum. 1
Isaiah 25:6Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguium medullatorum, vindemiæ defæcatæ.
Matthew 16:6Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum. + 16.6 A fermento. Fermentum est perversa doctrina, quæ vel modica totam massam corrumpit, et in suum saporem trahit.