The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 6 › Corinthios i 6:1

Corinthios i 6:1

Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos? + 6.1 Audet aliquis. Occasione hujusmodi judicii incipit agere de judiciis, in quibus multis modis peccabant Corinthii, velut, quod contemptis fidelibus infideles judices adibant, vel stultos judices constituebant, et litigabant, et fraudabant, et alia hujusmodi faciebant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Dare any of you, having a matter against another, go to law before the unjust, and not before the saints?

In Context

2an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis? + 6.2 Quoniam. Quia exemplo fidei illorum, perfidia hujusmodi damnabitur.

Read all of Corinthios i 6

Cross References

Matthew 18:15Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. + 18.15 Si autem peccaverit in te, etc. Si enim in Deum, non est nostri arbitrii. Hoc ordine scandala vitare debemus ne quem lædamus: et peccantem zelo justitiæ corripiamus, et pœnitenti misericordiæ viscera pandamus. Corripe eum, etc. Non passim jubet peccanti dimittere; sed pœnitenti. Ita peccat qui videns fratrem peccare tacet: sicut qui pœnitenti non indulget. Nam quod dixit: si pœnitet dimitte, præmisit, si peccaverit increpa. Nec difficilis sit venia nec remissa indulgentia.

Acts 19:38Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem.

1 Corinthians 6:6Sed frater cum fratre judicio contendit: et hoc apud infideles?

1 Corinthians 16:1De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite. + 16.1 De collectis. Post alia, de collectis faciendis in sanctos qui erant in Hierosolymis breviter monet. Quod non est contra illud: Nolite cogitare de crastino. Non est enim cogitare de crastino, si quis humano more ista cogitet: sed si quis propter ista Deo militet, ut in operibus suis non regnum Dei, sed istorum acquisitionem intueatur. Ita et vos. AMBROS. Præcipit Apostolus omnem plebem die Dominico convenire, etc., usque ad nec grave est, et multum invenitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 6:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
Corinthios i 6Corinthios i 6:2 →