The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 6 › Corinthios i 6:11

Corinthios i 6:11

Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. + 6.11 Sed sanctificati estis. Nota sed, repetitam conjunctionem, non parvum pondus dare sententiæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And such were some of you: but ye are washed, but ye are sanctified, but ye are justified in the name of the Lord Jesus, and by the Spirit of our God.

In Context

10neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.

12Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate. + 6.12 Omnia mihi licent. Quia dixit potius ferendum esse, quam causas male agere, ne quis putet sua nullo modo esse repetenda, supponit: Omnia mea mihi licet repetere, sed tamen non repetam, quia non omnia expediunt ad cursum meum, sed impediunt. Item per aliam causam idem ostendit. Quasi: Licita sunt, sed non repetam, quia cum sim liber, nolo redigi suo potestate judicis: vel, nolo esse sub dominio alicujus rei, ut causa ejus fratrem offendam.

Read all of Corinthios i 6

Cross References

Psalms 51:2cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech. + 51.2 Dœg. CASS. Adversarius David significat Antichristum, qui totum orbem movebit; qui veniet per signa, et miracula ante adventum judicii, et auxilium a Saule, id est, a diabolo petens, nuntiabit venisse David, id est, Christum in domum Achimelech, id est, ad Ecclesiam, quæ est regnum Patris. Abimelech. HIER. Dicit, in Hebræo Achimelech, etc., usque ad ergo Abimelech patris mei regnum, et significat Judæos. 1

Proverbs 30:12generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis;

Isaiah 45:25In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israël.] + 45.25 In Domino dicet. Omnes gentes etiam Barbaræ, non in synagogis, sed in Ecclesiis confitentes.

Jeremiah 4:14Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ? + 4.14 Lava a malitia. Respondet propheta imo in propheta Dominus, Lava. Unde: Lavamini, mundi estote Isa. 1., scilicet aqua baptismi, aqua pœnitentiæ salutaris.

Matthew 20:4et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.

John 5:4Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. + 5.4 Angelus autem. Ecce duo miracula: unum invisibiliter per angelum in piscina, alterum visibiliter a Domino. In utroque unus sanatus, ut unitas commendetur. Alioquin nec in potestate ideo magnum et in benignitate parum fuit, unum de tot sanari ab eo qui omnes uno poterat erigere verbo. Sed in his corporalibus plus intendit æternam salutem animarum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 6:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 6:10Corinthios i 6Corinthios i 6:12 →