Corinthios i 6:12
Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate. + 6.12 Omnia mihi licent. Quia dixit potius ferendum esse, quam causas male agere, ne quis putet sua nullo modo esse repetenda, supponit: Omnia mea mihi licet repetere, sed tamen non repetam, quia non omnia expediunt ad cursum meum, sed impediunt. Item per aliam causam idem ostendit. Quasi: Licita sunt, sed non repetam, quia cum sim liber, nolo redigi suo potestate judicis: vel, nolo esse sub dominio alicujus rei, ut causa ejus fratrem offendam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Romans 7:14Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. + 7.14 Ego autem. Hucusque legem excusavit, quod non debet refundi in eam culpa; hic dicit, quod nec in principalem naturam, id est rationem, secundum hic quod a Deo habet; et ita non in Creatorem, sed in homines, qui ex se vitiati sunt, ut pravis motibus resistere nequeant. Carnalis sum. Non indecenter hoc etiam de seipso dicit Apostolus, secundum carnem quandiu hic vivit, propter carnis motus. Et hoc bene dicit omnis sanctus. Venundatus sub peccato. Et hoc ex culpa primi hominis, qui pro delectatione cibi vetiti, se et omnes alios vendidit. Vel, sub peccato, id est servi peccati sint. Vel unusquisque vendidit se consuetudine propriæ voluntatis.
1 Corinthians 8:4De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. + 8.4 De escis. Vituperata scientia eorum, tandem aperit quæ est ea vera. Idolum nihil est in mundo. Id est, inter creaturas mundi. Materiam enim Deus formavit, sed stultitia hominum formam dedit. Quæcunque enim sunt in creaturis, facta sunt per Verbum. Sed forma hominis in idolo non est facta per Verbum, sicut nec peccatum per Verbum. Sed est nihil, et nihil fiunt homines cum peccant. Nisi unus. Hoc dicit ne putetur Deus esse in idolo.
1 Corinthians 9:12Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. + 9.12 Ne quod offendiculum. Id est, ne dicatur de nobis, quod causa quæstus et lucri temporalis potius prædicemus Evangelium, quam causa salutis animarum et remunerationis æternæ, habeaturque Evangelium venale.
1 Corinthians 10:23Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat. + 10.23 Omnia mihi licent. Potestate liberi arbitrii et doctrina legis naturalis. Non quia omnia liceant etiam illicita, sed ecce ponamus licere omnia.
Hebrews 12:15contemplantes nequis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. + 12.15 Contemplantes, etc. Ne dubitetis posse esse tam patientes, quia gratia Dei præsto est; sed ne desitis ei, hoc modo potestis retinere gratiam. Ne qua radix, etc. Delectatio peccati vere dicitur amaritudo, et ideo vitanda. Radix amaritudinis, mala cogitatio, quæ non dulces fructus, id est opera, sed amaros generat, quibus impeditur iter ad cœlum.