Corinthios i 6:17
Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est. + 6.17 Qui autem adhæret, etc. Non substantiæ identitate sed participatione, cum ei sic adhæret hic per fidem accedens, ut sit particeps beatitudinis ejus, quod tunc plene erit, cum satiabitur desiderium ejus in bonis immutabilibus, scilicet in ipsa Trinitate Domino suo cujus est imago.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But he that is joined unto the Lord is one spirit.
In Context
Cross References
John 3:6Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. + 3.6 Quod natum. Hanc spiritualem nativitatem distinguit a carnali, dicens: Quod natum est. Ex carne. Id est, ex primo homine per carnis successionem carnale est. Nomine carnis, non solum carnem, sed totum carnalem hominem significat. Sic econtra totus homo spiritualis anima et corpore spiritus dicitur. Et quod, etc. Verbo et sacramento spiritus invisibiliter adest quo natus ex Adam ad mortem nascitur, Filius Dei ad vitam, qui non tantum spiritualis dicitur, sed spiritus, quia sicut substantia spiritus est invisibilis, ita invisibiliter per visibile sacramentum efficitur Dei Filius. Spiritus est. Non autem mireris, si sic natum dico spiritum, quia sicut spiritus ubi vult spirat, et nescis unde venit, aut quo vadat, sic est omnis qui natus est ex spiritu.
1 Corinthians 12:13Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus. + 12.13 Etenim. Ostendit quomodo corpus Christi sit unum quia omnes baptizati, id est abluti et in uno spiritu ducti sumus in hoc, ut simus unum corpus, id est unanimes per illum unum spiritum, ut totum corpus hominis una anima vegetatur. Et quia omnes potati sumus in acceptione diversorum donorum Spiritus sancti, in uno spiritu: quia omnia dona ad unum efficiendum dirigit. Non illius persona contemnenda vel præferenda, nec hominibus gloria Dei danda: quia unus et idem in omnibus operatur.
Ephesians 4:3solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. + 4.3 In vinculo pacis. Id est pacem servantes. Hæc autem pax est, si peccata quæ sine damno tritici aut cum spe salutis corrigendorum eradicari non possunt, usque ad messem ultimam toleramus.
Philippians 2:5Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: + 2.5 Hoc enim sentite, etc. Quasi dicat: Unusquisque non quærat suum commodum, sed aliorum, sicut Christus. Ad patientiam et humilitatem vos invito. Hoc enim debetis in vobis sentire quod in Christo fuit. Sicut Christus non quæsivit sua, sed nostra, ita nos invicem onera nostra portemus.