Corinthios i 6:18
Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. + 6.18 Fugite fornicationem. Cum aliis vitiis potest exspectari conflictus, sed hanc fugite, ne approximetis, quia non aliter potest melius vinci. Omne enim peccatum. Nullum peccatum intantum dehonestat et coinquinat corpus, ut illud. Qui autem fornicatur. Non dicitur propter quantitatem fornicationis, quod ipsa sola sit in corpore, et alia extra corpus. Plura enim adeo magna, ut fornicatio, vel majora. Sed propter qualitatem, quia turpius coinquinat corpus quam alia peccata.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 15:18Mulier, cum qua coierit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum.
Proverbs 5:3favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus: + 5.3 Favus enim. Cum in ore hæretico, etc., usque ad veritas a stultis æstimatur. Labia meretricis. Patet de meretrice, quia et sermonis suavitatem et formositatem corporis ad capiendos miseros quærit. Oleo guttur. Oleo Spiritus sancti fides catholica consecratur: quo nitidius suum guttur ostentat, qui sua sensa patrum fide anteponit.
Proverbs 7:5ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quæ verba sua dulcia facit.
Proverbs 9:16Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est: + 9.16 Qui est parvulus. Sapientia parvulos atque insipientes, etc., usque ad et ad se divertere.
Romans 6:12Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus. + 6.12 Non ergo. Quia supra dixit nos mortuos esse peccatis, et non debere vivere in eo, cum nemo sine peccato: determinat a quibus maxime est cavendum, quasi concludat quod supra quærebatur: Permanebimus in peccato. Obediatis concupiscentiis. Concupiscentia aliquando nomen est fomitis, scilicet vitii innati; aliquando actus interioris, qui est etiam in primo motu, qui dicitur propassio, et in secundo qui dicitur delectatio, et in tertio qui dicitur consensus. Hic non prohibet concupiscentiam, quæ est in primo motu, quia non est in potestate nostra quando surgat: sed Dei gratia compescere possumus, ne usque ad delectationem et consensum perveniat, quod prohibet.
2 Corinthians 12:21ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt. + 12.21 Ne iterum cum venero, etc. CHRYS. Gloria est punire, improperare, pœnas exigere, etc., usque ad sed propter illius præceptum. Et non egerunt. Non sufficit mores in melius commutare et a malis recedere, nisi de his quæ facta sunt, satisfiat Domino per pœnitentiæ dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis.