The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 6 › Corinthios i 6:19

Corinthios i 6:19

An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? + 6.19 Templum. Ex hoc patet quod Spiritus sanctus est Deus; si enim non esset Deus, templum utique nosipsos non haberet. Non solum autem Spiritus sanctus, sed etiam Pater et Filius templum nos habent. Templum ergo Dei, hoc est totius Trinitatis, sancta Ecclesia est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

What? know ye not that your body is the temple of the Holy Ghost which is in you, which ye have of God, and ye are not your own?

In Context

18Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. + 6.18 Fugite fornicationem. Cum aliis vitiis potest exspectari conflictus, sed hanc fugite, ne approximetis, quia non aliter potest melius vinci. Omne enim peccatum. Nullum peccatum intantum dehonestat et coinquinat corpus, ut illud. Qui autem fornicatur. Non dicitur propter quantitatem fornicationis, quod ipsa sola sit in corpore, et alia extra corpus. Plura enim adeo magna, ut fornicatio, vel majora. Sed propter qualitatem, quia turpius coinquinat corpus quam alia peccata.

20Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro. + 6.20 Et portate Deum. Portare Deum est imaginem Dei in rebus bene gestis ostendere. In corpore. Si non parcis tibi propter te, parce vel propter Deum qui te sibi fecit domum. Quam si evertis, peccas in Deum, quod grave est genus peccati; aliud vero genus est peccare in hominem.

Read all of Corinthios i 6

Cross References

1 Kings 20:4Responditque rex Israël: Juxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, et omnia mea.

Psalms 12:4Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte; + 12.4 Respice. Ibid. Post conquestionem, oratio, ut illuminetur, ne cedat fraudibus inimici, qui in misericordia confidit. Respice. AUG. Mitte quem missurus es. Exaudi. CASS. Pro omnibus, pro quibus generaliter petit. Illumina. Si non corpore, videamus vel mente. Obdormiam. Quando fidei lumine sepulto, carnali delectatione clauduntur. In morte. Id est, in peccato quod fit in Spiritum sanctum de quo Joannes: Est peccatum ad mortem, non pro eo dico ut quis oret. 1

John 2:21Ille autem dicebat de templo corporis sui.

1 Corinthians 3:16Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? + 3.16 Nescitis, etc. Hoc præmisit ut illos compungat, qui turpiter viventes corpora sua violant; maxime ille qui uxorem patris habet. Hic agit de structoribus super fundamentum.

2 Corinthians 5:15et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. + 5.15 Qui vivunt in corpore, non sibi vivant, sed voluntati Dei. Quod quidem debent: quia etsi Christus usque ad mortem fuit infirmus, injuriatus, jam tamen post resurrectionem non est, sed apparet quod esse videbatur. Unde: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum Joan. 8.. Vicem ergo ei reddant quasi Deo, non homini solum pro eis passo.

Ephesians 2:21in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, + 2.21 Crescit in templum sanctum in Domino. Nemo tam perfectus qui non possit crescere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 6:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 6:18Corinthios i 6Corinthios i 6:20 →