Corinthios i 6:2
an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis? + 6.2 Quoniam. Quia exemplo fidei illorum, perfidia hujusmodi damnabitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Nescitis quoniam angelos judicabimus? quanto magis sæcularia?
Cross References
Psalms 49:14Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. 1
Daniel 7:18Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum.
Zechariah 14:5Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum: et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziæ regis Juda: et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo.
Luke 22:30ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël. + 22.30 Et sedeatis super thronos. Hæc mutatio dextræ Excelsi, ut qui humiles nunc gaudent ministrare conservis, tunc sublimes super mensam Domini perpetuis dapibus alantur, et qui in tentationibus injuste judicati cum Domino permanent, illic cum eo super tentatores suos justi judices veniant. Quanto enim hic despectiores, tanto illic majori culmine potestatis excrescent. Judicantes duodecim. Per duodecim, non duodecim personæ, sed multitudo judicantium significatur, propter duas partes septenarii, quo universitas significatur, id est tria et quatuor per quas duodecim multiplicantur.
2 Corinthians 4:18non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt: quæ autem non videntur, æterna sunt.
1 John 2:16quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. + 2.16 Omne quod est in mundo. BEDA. Id est: Omnes dilectores mundi, nihil habent nisi hæc tria, quibus, etc., usque ad noluit extolli super regna mundi.