Corinthios i 6:20
Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro. + 6.20 Et portate Deum. Portare Deum est imaginem Dei in rebus bene gestis ostendere. In corpore. Si non parcis tibi propter te, parce vel propter Deum qui te sibi fecit domum. Quam si evertis, peccas in Deum, quod grave est genus peccati; aliud vero genus est peccare in hominem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 20:28Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
Romans 12:1Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. + 12.1 Obsecro vos. Hucusque satis utramque partem humiliavit, et gloriam de priori statu annulavit, modo quasi finito negotio deinceps ad moralitatem tendit. Obsecro vos. Hucusque ne alter adversus alterum superbiret; hinc ut alter de alterius utilitate laboret. Obsecro per, etc. Id est per apostolatum misericorditer a Deo mihi commissum, vel misericordiam a Deo vobis factam et exhibitam. Hostiam, etc. AUG., lib. 10, de Civit., cap. 6. Verum sacrificium est omne opus quod agitur, etc, usque ad adjungit dicens: Sed reformamini in novitate mentis vestræ, etc.
1 Corinthians 10:31Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. + 10.31 Sive ergo manducatis. Non solum ergo vox tua sonet laudes Dei, sed etiam opera tua concordent cum voce tua. Cum enim voce cantaveris, silebis aliquando vita. Sed sic canta, ut nunquam sileas. Si enim ore clamas, et fraudem cogitas, siluisti a laude Dei, et quod gravius est, in blasphemiam perrexisti. Cum enim laudatur Deus de bono opere tuo, laudas Deum: et cum blasphematur Deus de malo opere tuo, blasphemas Deum. Si ergo quod manducas et bibis, ad refectionem corporis sumis, reparationemque membrorum, gratias agens ei qui tibi tribuit mortali et fragili ista supplementorum solatia, cibus tuus et potus laudat Deum. Si vero modum naturæ debitum immoderatione voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites, quantaslibet laudes Dei lingua tua sonet, vita blasphemat.
Philippians 1:20secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
1 Peter 1:18Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis:
2 Peter 2:1Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. + 2.1 Perditionem. Merito perditionem sibi inducunt, qui Redemptorem suum negant, vel non qualem veritas ostendit, sed qualem sibi ipsi fingunt, prædicant. Et propterea alieni a Redemptore, nil certius quam foveam exspectant.