Corinthios i 6:9
An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, + 6.9 An nescitis. Nota quod toties repetit, Nescitis; quasi: Me sequendo, hoc scire deberetis; sed sequentes pseudo, stulti facti estis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 23:1Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
Leviticus 19:15Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. + 19.15 Non facies, etc. ISICH. Summam et perfectam justitiam, etc., usque ad et surdum ac cæcum irridere divitum et potentum sunt.
Leviticus 20:13Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas: morte moriantur: sit sanguis eorum super eos. + 20.13 Qui dormierit cum masculo, etc. Hoc peccatum injuria naturæ est: unde et morte mulctari decretum est. Spiritualiter autem eum qui fortis est animo et masculus vir enim in divina Scriptura, perfectus in virtutibus nominatur verbis pravis vel actionibus effeminare caveamus, ne cum ipso dissolvamur et simul moriamur.
Deuteronomy 23:17Non erit meretrix de filiabus Israël, nec scortator de filiis Israël. + 23.17 Non erit meretrix. AUG., quæst. 37. LXX: Non erit meretrix, etc., usque ad unde quid nobis videretur, ibi tractavimus. Non offeres mercedem prostibuli. AUG. quæst. 38. LXX: Non offeres, etc., usque ad dicendum fuit, quod Domino abominatio sit. Pretium canis, rapacis. Dona iniquorum non probat Altissimus. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris Eccli. 34..
Judges 19:22Illis epulantibus, et post laborem itineris cibo et potu reficientibus corpora, venerunt viri civitatis illius, filii Belial (id est, absque jugo), et circumdantes domum senis, fores pulsare cœperunt, clamantes ad dominum domus atque dicentes: Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo.
Proverbs 22:8Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur. + 22.8 Qui seminat iniquitatem. Patet, quia is qui vel verbo vel exemplo docet iniquitatem, sustinebit vindictam. Sed quia sequitur: Et virga iræ suæ. Illam iniquitatem videtur dicere, etc., usque ad unde: Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt Matth. 26..