The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 7 › Corinthios i 7:10

Corinthios i 7:10

Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And unto the married I command, yet not I, but the Lord, Let not the wife depart from her husband:

In Context

9Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. + 7.9 Uri, est desideriis agi vel vinci. Non ergo ideo dicit melius, quasi bonum sit uri et nubere melius, sed consuetudinem locutionis est secutus.

11quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. + 7.11 Quod si discesserit. Aliud est discedere, aliud ex communi consensu continere. Illud enim malum est, hoc bonum. AMBR.. Ideo non subdit de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere, quia inferior non omnino hac lege utitur, quia potior quod a falsariis dicitur esse appositum. Et vir uxorem. Non debet vir dimittere uxorem, quia faceret eam mœchari. Quod si illa est adultera non facit, sed adulteram dimittit. Causa quam Christus excepit hic tacetur, quia notissima est, scilicet fornicationis.

Read all of Corinthios i 7

Cross References

Malachi 2:14Et dixistis: Quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ, quam tu despexisti: et hæc particeps tua, et uxor fœderis tui.

Matthew 19:3Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? + 19.3 Et accesserunt. Quasi complexione capiatur. Si diceret: Dimittenda est quacunque ex causa, et ducenda alia: pudicitiæ prædicator contra se facit. Si dicit non est dimittenda, contra doctrinam Moysi et Dei facit. Ideo responsum temperat naturalem legem, primamque Dei sententiam secundo opponens, quæ non voluntate Dei, sed peccantium necessitate concessa est.

Luke 16:18Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur: et qui dimissam a viro ducit, mœchatur. + 16.18 Omnis etc. AMBR. Non omne conjugium est a Deo. Non enim gentilibus Christianæ copulantur, cum lex prohibeat. Ubi est impar conjugium, lex Dei non est.

1 Corinthians 7:12Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. + 7.12 Nam cæteris. Ubi uterque fidelis hoc præceptum Domini dedit Apostolus. Nam cæteris ubi non est uterque fidelis (quod in initio Ecclesiæ contigit, cum Evangelium prædicari cœpit), ego dico, etc. Si quis frater, etc. Idololatria et quælibet noxia superstitio fornicatio est, et Dominus causa fornicationis quidem permisit uxorem dimitti, sed non jussit, et sic dedit locum Apostolo monendi, ut qui voluerit, non dimittat infidelem, quo forsan possit fieri fidelis.

1 Corinthians 7:25De virginibus autem præceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. + 7.25 De virginibus. Causa illius fornicatoris, de omni fornicatione vitanda docet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 7:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 7:9Corinthios i 7Corinthios i 7:11 →