The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 7 › Corinthios i 7:11

Corinthios i 7:11

quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. + 7.11 Quod si discesserit. Aliud est discedere, aliud ex communi consensu continere. Illud enim malum est, hoc bonum. AMBR.. Ideo non subdit de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere, quia inferior non omnino hac lege utitur, quia potior quod a falsariis dicitur esse appositum. Et vir uxorem. Non debet vir dimittere uxorem, quia faceret eam mœchari. Quod si illa est adultera non facit, sed adulteram dimittit. Causa quam Christus excepit hic tacetur, quia notissima est, scilicet fornicationis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But and if she depart, let her remain unmarried, or be reconciled to her husband: and let not the husband put away his wife.

In Context

10Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere:

12Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. + 7.12 Nam cæteris. Ubi uterque fidelis hoc præceptum Domini dedit Apostolus. Nam cæteris ubi non est uterque fidelis (quod in initio Ecclesiæ contigit, cum Evangelium prædicari cœpit), ego dico, etc. Si quis frater, etc. Idololatria et quælibet noxia superstitio fornicatio est, et Dominus causa fornicationis quidem permisit uxorem dimitti, sed non jussit, et sic dedit locum Apostolo monendi, ut qui voluerit, non dimittat infidelem, quo forsan possit fieri fidelis.

Read all of Corinthios i 7

Cross References

Deuteronomy 22:19condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellæ, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israël: habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitæ suæ. + 22.19 Centum siclis, etc. Perfectione doctrinæ et sollicitudinis, quam impendat subjectæ plebi, vel pœnitentiæ. Centenarius enim perfectus est, quinquagenarius pœnitentiæ consecratus.

Isaiah 50:1[Hæc dicit Dominus: Quis est hic liber repudii matris vestræ, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram. + 50.1 Hæc dicit Dominus: Quis est? HIER. Post vocationem gentium, post captionem fortis, cujus præda divisa est apostolis, loquitur ad populum Judæorum super Sion quæ superius ait: Dereliquit me Dominus, etc. Vendidi. Ego autem carnalis sum venundatus sub peccato Rom. 7.. Qui facit peccatum servus peccati est Joan. 8.. Unde: Non regnet peccatum in corpore vestro Rom. 6..

Mark 10:2Et accedentes pharisæi interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum. + 10.2 Pharisæi interrogabant. Magna distantia inter turbas et Pharisæos. Hæ conveniunt, ut doceantur, et infirmi curentur, sicut Matthæus aperte dicit: Illi ut tentando decipiant. Has enim devotio pietatis: illos adducit stimulus livoris. Si licet viro. BEDA. Cornuto syllogismo tentavit, etc., usque ad sed peccantium necessitate concessa est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 7:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 7:10Corinthios i 7Corinthios i 7:12 →