Corinthios i 7:16
Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies? + 7.16 Unde enim. Hortatus est supra per ea quæ evenerunt, nunc quia eadem fieri possunt, ad idem hortatur. Hæc autem non lege jubente, sed libera charitate fiunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Luke 15:10Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.
1 Corinthians 9:22Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. + 9.22 Omnibus omnia. Omnibus cessit, non tamen religionem excessit.
James 5:19Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum: + 5.19 Si quis ex vobis. Ostensa efficacia orationis, ostendit quanti sit meriti pro fratribus orare, et ad sospitatem revocare, ut qui in superiori parte a lingua nostra malignam et otiosam locutionem removit, in fine Epistolæ quid loqui debeamus, ostenderet. Oremus, et psallamus, quoties adversis pulsamur, peccata confiteamur, pro invicem oremus ut salvemur: pro salute proximorum non solum temporali, sed potius æterna. Si enim magnæ mercedis est a morte eripere corpus quandoque moriturum, quanti meriti est a morte animam liberare in cœlesti patria sine fine victuram?