Corinthios i 7:17
Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo. + 7.17 Divisit Dominus. Cuique Deus dedit quando salvetur, id est, scit quando credet, et sustinet donec credat, sic et tu exspecta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 19:12Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat. + 19.12 Sunt enim. Tria sunt genera eunuchorum, duo carnalia, eorum qui sic nascuntur, et qui captivitate et deliciis dominarum abscissi sunt. Tertium spirituale, qui, eum possent esse viri, propter Christum continent. Qui facti sunt. Inter hos computantur etiam hi qui specie religionis simulant castitatem. Qui potest. Vox est hortantis non jubentis, quasi unusquisque vires suas consideret, an queat virginitatis et pudicitiæ implere præcepta.
1 Corinthians 4:17Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.
1 Corinthians 7:18Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est? non circumcidatur. + 7.18 Circumcisus aliquis. Nusquam aufert Apostolus consuetudinem, quæ servata non impedit salutem, monens ne in talibus spes salutis ponatur, cum tantum pro offensione infirmorum serventur. Unde dicit nihil ea esse, subdens: Circumcisio nihil est.
1 Corinthians 7:24Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.
1 Corinthians 16:1De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite. + 16.1 De collectis. Post alia, de collectis faciendis in sanctos qui erant in Hierosolymis breviter monet. Quod non est contra illud: Nolite cogitare de crastino. Non est enim cogitare de crastino, si quis humano more ista cogitet: sed si quis propter ista Deo militet, ut in operibus suis non regnum Dei, sed istorum acquisitionem intueatur. Ita et vos. AMBROS. Præcipit Apostolus omnem plebem die Dominico convenire, etc., usque ad nec grave est, et multum invenitur.
2 Corinthians 11:28præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. + 11.28 Sollicitudo. Quanto major charitas, tanto majores plagæ de peccatis alienis. Unde: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem.