Corinthios i 7:18
Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est? non circumcidatur. + 7.18 Circumcisus aliquis. Nusquam aufert Apostolus consuetudinem, quæ servata non impedit salutem, monens ne in talibus spes salutis ponatur, cum tantum pro offensione infirmorum serventur. Unde dicit nihil ea esse, subdens: Circumcisio nihil est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei.
Cross References
Acts 15:1Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
Acts 15:19Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, + 15.19 Ego judico. RAB. Recte judicandum erat, quod trium testimonio firmatur, duorum apostolorum et prophetarum.
Acts 15:28Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria: + 15.28 Visum est. Id est placuit. Spiritui sancto. Qui arbiter suæ potestatis, ubi vult spirat, et quæ vult loquitur. Spiritui sancto. RAB. Et nobis humano quidem sensu, sed sano. Et nobis. Non tamen solum voluntate nostra, sed instinctu ejusdem Spiritus. Quam hæc necessaria. RAB. Hæc necessaria sunt sine quibus non est salus, sed circumcisio necessaria non est: verum ea quæ vobis fieri non vultis, alii ne faciatis.
Colossians 3:11ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.