The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 7 › Corinthios i 7:28

Corinthios i 7:28

Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But and if thou marry, thou hast not sinned; and if a virgin marry, she hath not sinned. Nevertheless such shall have trouble in the flesh: but I spare you.

In Context

27Alligatus es uxori? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quærere uxorem.

29Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint: + 7.29 Hoc itaque dico. Hic ad temperantiam monet, quasi diceret: Quando conjungemini, ut id sine peccato possit fieri; hoc consilium do vobis, ut qui habent Tanquam non habentes sint. Hoc facit qui habens uxorem, reddit et non exigit debitum; qui propter infirmitatem propriam ducit uxorem, plangens potius quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia duxit, et maxime quia pari consensu continentiam servant. Beatiora sane conjugia indicanda sunt, quæ sive filiis procreatis, sive prole contempta continentiam pari consensu servare potuerunt.

Read all of Corinthios i 7

Cross References

1 Corinthians 7:26Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. + 7.26 Necessitatem dicit penuriam sæculi quam sæpe patiuntur conjugati. Infirmis infirmam rationem prætendit. Posset enim digniorem reddidisse virginitatis rationem, ejus munus amplius commendando. Supergreditur enim virginitas conditionem humanæ naturæ, per quam homines angelis assimilantur. Major tamen victoria virginum est quam angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, virgines vero in carne triumphant.

2 Corinthians 1:23Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: non quia dominamur fidei vestæ, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis. + 1.23 Ego autem, etc. Quasi dicat: Pro levitate vel terreno commodo non dimisi, sed parcens. Spiritualis tunc dispositum non implet, quando providentius aliquid ad salutem meditatur. Non quia dominamur. Ne indignarentur quasi de dominio, eo quod dixerat, parcens vobis non veni, subdit: Non quia dominamur, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 7:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 7:27Corinthios i 7Corinthios i 7:29 →