Corinthios i 7:29
Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint: + 7.29 Hoc itaque dico. Hic ad temperantiam monet, quasi diceret: Quando conjungemini, ut id sine peccato possit fieri; hoc consilium do vobis, ut qui habent Tanquam non habentes sint. Hoc facit qui habens uxorem, reddit et non exigit debitum; qui propter infirmitatem propriam ducit uxorem, plangens potius quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia duxit, et maxime quia pari consensu continentiam servant. Beatiora sane conjugia indicanda sunt, quæ sive filiis procreatis, sive prole contempta continentiam pari consensu servare potuerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 19:34Et ait Berzellai ad regem: Quot sunt dies annorum vitæ meæ, ut ascendam cum rege in Jerusalem?
Psalms 39:4Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino. + 39.4 Carmen. HIER. Non turpe, non theatrale, sed per Novum Testamentum. Videbunt. CASS. Mirabilia tempore incarnationis facta. AUG. Videbunt, hoc quod primo de prioribus dixit, videbunt multi populi posteri. 1
Psalms 103:15et vinum lætificet cor hominis: ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet. 1
Ecclesiastes 9:10Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.] + 9.10 Erunt. Id est, valebunt tibi post mortem.
Ecclesiastes 12:13Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo, + 12.13 Finem loquendi. Quia diversorum diversas sententias, tanquam concionator, induxerat: hoc fine omnes conciliat, scilicet Deum time. Hoc solum aiunt Hebræi in auctoritate habitum, quia hic intentionem suam ostendit, cum videatur in multis ad voluptates hortari.
Isaiah 40:6Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. + 40.6 Quid clamabo? ID. Non sine causa quærit: cum enim se sponte obtulit, dicens: Ecce ego, mitte me: populo suo dura nuntiavit, et nunc idem metuit. Omnis caro. Qui portat imaginem terreni, etc., usque ad sic homo, per ætatum successiones, amittit decorem et cadit in mortem.