The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 7 › Corinthios i 7:30

Corinthios i 7:30

et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudentes: et qui emunt, tamquam non possidentes:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they that weep, as though they wept not; and they that rejoice, as though they rejoiced not; and they that buy, as though they possessed not;

In Context

29Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint: + 7.29 Hoc itaque dico. Hic ad temperantiam monet, quasi diceret: Quando conjungemini, ut id sine peccato possit fieri; hoc consilium do vobis, ut qui habent Tanquam non habentes sint. Hoc facit qui habens uxorem, reddit et non exigit debitum; qui propter infirmitatem propriam ducit uxorem, plangens potius quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia duxit, et maxime quia pari consensu continentiam servant. Beatiora sane conjugia indicanda sunt, quæ sive filiis procreatis, sive prole contempta continentiam pari consensu servare potuerunt.

31et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: præterit enim figura hujus mundi.

Read all of Corinthios i 7

Cross References

Psalms 30:5Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus. + 30.5 Educes. CASS. De morte ad superna, ut frustra sint Judæorum consilia. De laqueo quem absconderunt. AUG. Per duas portas diabolus tentat, etc., usque ad unde: Educes me de laqueo. 1

Ecclesiastes 3:4Tempus flendi, et tempus ridendi; tempus plangendi, et tempus saltandi. + 3.4 Tempus plangendi, etc. Plangendum est nunc ut in futuro saltemus, illam saltationem, quam David ante arcam testamenti II Reg. 6.. Saulis filiæ displicens, magis placuit Deo.

Isaiah 30:19Populus enim Sion habitabit in Jerusalem: plorans nequaquam plorabis: miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui: statim ut audierit, respondebit tibi. + 30.19 Plorans nequaquam plorabit. ID. Judæi referunt hoc ad tempus illud quando sub Zorobabel, etc., usque ad in specula scilicet et visione pacis, id est Ecclesia.

Luke 6:25Væ vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis. + 6.25 Qui saturati estis, etc. Qui inter divites amplius abundatis, sicut dives qui induebatur purpura, et bysso, et epulis, qui de digito Lazari quærit guttam aquæ. Væ vobis, qui nunc ridetis, etc. Salomon: Cor sapientis ubi est tristitia, cor stultorum ubi est lætitia Eccl. 7.; docens stultitiam ridentibus, prudentiam flentibus ascribendam.

John 16:22Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

Revelation 18:7Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum: quia in corde suo dicit: Sedeo regina: et vidua non sum, et luctum non videbo. + 18.7 Quantum glorificavit se, etc. Hoc recte dicitur, quia recipiunt alii plus, alii minus. Causa discretionis hujus repetit quod dixerat superius. Et vidua non sum. Quia habeo consolationem in temporalibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 7:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 7:29Corinthios i 7Corinthios i 7:31 →