Corinthios i 7:35
Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi. + 7.35 Non ut laqueum. Sed ad id tendens dico, quod honestum est, ut homo sit castus corpore et animo, non quod turpe sit conjugium, sed quod hoc honestius et facilitatem habeat Deum orandi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Luke 8:14Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum. + 8.14 Suffocantur. Quia voluptates et divitiæ suis importunis cogitationibus guttur mentis, ne bonum desiderium ad cor possit intrare quasi aditum vitalis strangulant flatus.
Luke 21:34Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa:
1 Corinthians 7:5Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
1 Corinthians 7:33Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.
Ephesians 5:3Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos:
1 Timothy 1:10fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,