Corinthios i 7:36
Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat. + 7.36 Si quis autem, etc. Sicut de virginibus determinavit, sic de custodibus determinat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 2:33Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua: et pars magna domus tuæ morietur cum ad virilem ætatem venerit. + 2.33 Ut deficiant. RAB. Ut semper scilicet sit de domo Heli in domo Domini, qui in dignitate sacerdotii videns alium substitutum, et se destitutum, deficiat animo et tabescat. Hæc autem mutatio sacerdotii, in Christo plene completa est, quæ a Samuele figurata: post Samuelem enim sacerdotes fuerunt de genere Aaron, Sodoch, et Abiathar, et alii usque ad tempus Christi.
1 Corinthians 7:9Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. + 7.9 Uri, est desideriis agi vel vinci. Non ergo ideo dicit melius, quasi bonum sit uri et nubere melius, sed consuetudinem locutionis est secutus.