The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 7 › Corinthios i 7:40

Corinthios i 7:40

Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam. + 7.40 Beatior, etc. Satis ostendit beatam esse etiam post mortem viri iterum nubentem fidelem, sed beatiorem non nubentem. Puto autem. Non dubitat Apostolus, sed contemptores increpat, ut et Dominus dicens: Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis: Vel, Putas inveniet fidem in terra? verbo dubitationis infidelitatem arguit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But she is happier if she so abide, after my judgment: and I think also that I have the Spirit of God.

In Context

39Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino. + 7.39 Mulier alligata. Dixerat mulierem causa fornicationis a viro recedentem manere innuptam, aut viro suo reconciliari, et non dixerat, an maneret toto tempore vitæ suæ, an tempore viri; hoc ergo determinat. Itaque virgo semper potest nubere cui vult, sed mulier, id est conjugata, etiam causa fornicationis dimissa, et separata a viro, vivente viro alligata est legi, etc. Quod si dormierit. Non dicit, primus, vel secundus, vel quotus, nec enim nobis diffiniendum quod non diffinit Apostolus: unde nec ullas debeo damnare nuptias, nec eis verecundiam numerositas inferre. Dominus autem septemviram non damnat, nec dicit in resurrectione non posse esse. Sed tantum: neque nubent, neque nubentur. Unde nec contra humanæ verecundiæ sensum audeo dicere, ut quoties voluerint, nubant, nec ex corde meo quaslibet nuptias condemnare. Quod dicitur univiræ, hoc omni viduæ.

Read all of Corinthios i 7

Cross References

1 Corinthians 7:6Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. + 7.6 Hoc autem, etc

1 Corinthians 7:25De virginibus autem præceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. + 7.25 De virginibus. Causa illius fornicatoris, de omni fornicatione vitanda docet.

1 Corinthians 9:1Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino? + 9.1 Non sum liber. Incipit se proponere in exemplum, ut sicut ipse abstinet a licitis pro scandalo fratrum, ita et illi. Quasi diceret: Abstinete ab hoc licito, quia ego habeo libertatem accipiendi stipendia, et tamen non accipio. Etsi sic inductum sit, intendit tamen se comprobare apostolum, quia occasione pseudoapostolorum minus de eo senserunt Corinthii.

2 Corinthians 10:8Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam. + 10.8 Non erubescam. Quia et verum est, et non ad gloriam meam, sed hoc dicitur ad utilitatem vestram.

1 Thessalonians 4:8Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis. + 4.8 Qui etiam dedit, etc. Ad hæc peragenda dedit vobis spiritum, ne ergo tantum adjutorem spernatis, qui in corpore subdito peccatis non habitat. Vel nobis apostolis, ut major esset auctoritas prædicandi et arguendi. Rogamus autem vos fratres, etc. Non est prædictis legibus contraria exhortatio. Etenim accidebat, ut alii quidem liberaliter suppeditarent egentibus, alii vero propter eorum munificentiam, operari negligerent. Jure ergo et illos laudavit, et his dedit utile consilium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 7:40

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 7:39Corinthios i 7