The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 7 › Corinthios i 7:8

Corinthios i 7:8

Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I say therefore to the unmarried and widows, It is good for them if they abide even as I.

In Context

7Volo enim omnes vos esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. + 7.7 Unusquisque, etc. Non debet quis constringi, ne prohibitus a licitis admittat illicita, sed ipse quid sequatur eligat, attamen in hoc propensiorem esse melius est.

9Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. + 7.9 Uri, est desideriis agi vel vinci. Non ergo ideo dicit melius, quasi bonum sit uri et nubere melius, sed consuetudinem locutionis est secutus.

Read all of Corinthios i 7

Cross References

1 Corinthians 7:1De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere: + 7.1 De quibus. Occasione fornicationis quam prohibet, continuat de nuptiis, unde illi quæsierant. Et agit tripliciter, secundum consilium, secundum indulgentiam, secundum præceptum.

1 Corinthians 7:26Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. + 7.26 Necessitatem dicit penuriam sæculi quam sæpe patiuntur conjugati. Infirmis infirmam rationem prætendit. Posset enim digniorem reddidisse virginitatis rationem, ejus munus amplius commendando. Supergreditur enim virginitas conditionem humanæ naturæ, per quam homines angelis assimilantur. Major tamen victoria virginum est quam angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, virgines vero in carne triumphant.

1 Corinthians 7:34Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. + 7.34 Cogitat, etc. Hæc enim de damnatione non timens et de salute secura, cogitat tantum quæ Domini sunt. Ut sit sancta, etc. Hoc et nupta, sed amplius innupta, quæ libera a necessitatibus mundanis, quibus astricta est nupta, intensius vacat cœlestibus præceptis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 7:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 7:7Corinthios i 7Corinthios i 7:9 →