Corinthios i 8:1
De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat. + 8.1 De his. Quasi dicat: scitis æque ac ego, quod licet ea comedere; quia omnes scientiam habemus. Hoc de his dicit qui habentes scientiam cum offendiculo edebant. Quos primum arguit, nec sufficienter scire dicit. Alii autem ignari sub veneratione idoli comedebant. Scientia inflat. Per se inutilis est scientia, cum charitate utilis. Per se inflat in superbiam, ut dæmones qui Græco nomine a scientia sic sunt nominati. Propter elationem scientiæ reprimendam datus est Paulo stimulus. Melius est scire infirmitatem nostram, quam naturas rerum; hanc scientiam qui apponit, apponit dolorem peregrinationis ex desiderio patriæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.
Cross References
Numbers 25:2quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum. + 25.2 Comederunt. Quasi, etiam de his quæ immolata sunt idolis comedunt, quæ exsecrabilia sunt apud Deum. Quis enim consensus templo Dei cum idolis? ORIG. Ait Apostolus, etc., usque ad et qui eum recipit, idolis immolata manducat. Et adoraverunt deos earum. Nota ordinem: malos servos primo concupiscentia decipit, inde ingluvies, postremo captivat impietas, cujus merces exsolvitur fornicatio. ORIG. Salomon cum esset sapientissimus, etc., usque ad, Adolescentularum non est numerus, una tamen est columba mea.
Isaiah 47:10Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua, hæc decepit te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et præter me non est altera.
Acts 15:19Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, + 15.19 Ego judico. RAB. Recte judicandum erat, quod trium testimonio firmatur, duorum apostolorum et prophetarum.
Acts 21:25De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
Romans 12:16idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: + 12.16 Consentientes. Quod non fit ore tantum, quia tunc est vera humilitas, si non est in sola lingua, ne præsumentes de se non condoleant aliis, sed exprobrent.
Romans 14:10Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi. + 14.10 Ante tribunal. Hoc a simili dicitur: tribunal enim sedes judicis est, quæ in excelso locatur, ut judex ab omnibus videatur et ipse ex eminente loco omnes valeat intueri. Ita et Christus quasi in tribunali sedebit, quia ab omnibus videbitur, et ipse omnium conscientias videbit, et causas dijudicabit.