Corinthios i 8:12
Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. + 8.12 In Christum. In Christum peccare, est Christum negare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But when ye sin so against the brethren, and wound their weak conscience, ye sin against Christ.
In Context
11Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est?
Cross References
Genesis 42:22E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur. + 42.22 Nesciebant autem, etc. Aug., ibid. Quid est quod cum inter se pœnitentes loquerentur de Joseph, etc., usque ad sicut ipsum in exteras provincias vendiderant.
Exodus 32:21Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum?
1 Samuel 19:4Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum: dixitque ad eum: Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde.
Matthew 12:49Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.
Matthew 18:10Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. + 18.10 Videte ne contemnatis. Sic præcipio vobis severitatem dimittendi omnes amicitias, etc., usque ad salutem infirmorum quantum potestis. Quia angeli eorum. Cur non sunt contemnendi? quia pro eis quotidie mittuntur angeli. HIER. Magna dignitas animarum, ut unaquæque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum. Semper vident, etc. Visione Dei manifesta perfruuntur, etc., usque ad intra ipsum currunt qui ubique est.
Matthew 25:40Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. + 25.40 De his fratribus. Fratres mei et mater sunt qui faciunt voluntatem Patris mei.