Corinthios i 8:13
Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Romans 14:21Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. + 14.21 Offenditur. Perturbatus nesciens quid teneat. Offenditur, qui a fide recta discedit.
1 Corinthians 9:12Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. + 9.12 Ne quod offendiculum. Id est, ne dicatur de nobis, quod causa quæstus et lucri temporalis potius prædicemus Evangelium, quam causa salutis animarum et remunerationis æternæ, habeaturque Evangelium venale.
1 Corinthians 10:33sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant. + 10.33 Omnibus placeo. Qui hominibus propter veritatem placet, jam non ipse illis, sed veritas placet. Si propter seipsum placet homo, superbia est; hoc est quod alibi dixit: Si hominibus placerem, servus Christi non essem Gal. 1.. Sed nunquid placebat persecutoribus suis? Placebat omni generi hominum, quod Christi congregabat Ecclesiam, sive jam intus positis, sive introducendis in eam.
2 Corinthians 6:3Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum: + 6.3 Ut non vituperetur. Quod utique fieret, si, quod verbo doceremus, operis exemplo non exhiberemus.
2 Timothy 3:8Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; + 3.8 Quemadmodum autem Jannes, etc. Quasi dicat: Tales seducunt: veritati autem semper resistunt. Et hoc est quod ait: Quemadmodum autem Jannes, etc. Jannes et Mambres, duo fratres, fuerunt magi Pharaonis. Horum nomina non invenit Apostolus in divinis libris, sed in apocryphis, de quibus hoc sumitur. Hi autem restiterunt Moysi usque ad tertium signum, in quo defecerunt dicentes: Digitus Dei est hic. Et sicut illi restiterunt Moysi, ita hi scilicet hæretici mihi resistunt.