Corinthios i 8:3
Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. + 8.3 Si quis autem diligit Deum. Hic diligit Deum, qui charitatis causa scientiam mitigat, ut prosit fratri pro quo Christus mortuus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But if any man love God, the same is known of him.
In Context
2Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.
Cross References
Exodus 33:17Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. + 33.17 Et teipsum novi, etc. AUG., quæst. 153. Quoniam scio te præ omnibus, etc. Nunquid Deus plus aliqua scit et aliqua minus? etc., usque ad sed diligentius requirendum est in prioribus Scripturæ partibus an vere sit ita.
Psalms 17:3Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus. + 17.3 Refugium. Ibid. Quando erat opus consilio, David ad eum refugit et invenit. Liberator, ut si potens, captum ab hostibus liberet. Protector, AUG. quia de me non præsumpsi, quasi cornu superbiæ contra te erigens; sed te celsitudinem salutis inveni, quod ut invenirem suscepisti me. 1
Jeremiah 1:5[Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.] + 1.5 Priusquam te. Non quod ante conceptionem fuerit, ut hæretici suspicantur; sed quia præscivit eum Dominus futurum, cui facienda jam facta sunt; qui vocat ea quæ non sunt tanquam ea quæ sunt.
Matthew 7:23Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem. + 7.23 Nunquam novi vos. Non novit lux tenebras, id est, non aspicit, quia si aspiceret, tenebræ non essent. Qui operamini iniquitatem. Non qui operati estis, ne tollat pœnitentiam, sed qui in judicio; licet non habeatis facultatem peccandi, tamen habetis affectum.
John 21:17Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. + 21.17 Dicit ei tertio. Interrogat quod sciebat non semel, sed iterum et tertio; et tertio audit a Petro se diligi, et tertio jubet pascere oves. Trinæ negationi redditur trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori. Et sicut fuit judicium timoris negare pastorem, sic officium amoris pascere Domini gregem. Contristatus est Petrus. AUG. Etiam remissis peccatis tolerat homo miseriam, in quam tamen ex peccato venit. Productior enim pœna est quam culpa, nec parva videretur culpa, si cum illa auferretur pœna. Est ideo vel ad demonstrationem debitæ miseriæ, vel ad emendationem labilis vitæ, vel ad exercitationem necessariæ patientiæ temporaliter tenet hominem pœna, etiam quem jam reum non tenet culpa, et hæc est horum dierum flenda, sed non reprehendenda conditio. Pasce. Pascere oves est credentes ne deficiant confortare, terrena subsidia, si necesse est, subditis providere, exempla virtutum præbere, adversariis obsistere, peccantes corrigere.
Romans 11:2non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël: + 11.2 Præscivit. Pro prædestinavit, posuit præscivit. Sic enim debet accipi, ut ex sequentibus patet; ideo autem dixit, præscivit, ne iterum Judæi superbiant ex eo quo dixit eos non repulsos, et plebem Dei. AUG. An quisquam dicere audebit Deum non præsciisse quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemquam? Quæ utique si præscivit, profecto beneficia sua, quibus nos dignatur liberare, præscivit. Hæc prædestinatio sanctorum nihil aliud est quam præscientia, scilicet et preparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicunque liberantur. An nescitis. Quasi dicat: ita reliquias in hoc tempore non repulit Dominus, sed salvavit; sicut tempore Eliæ multos sibi reservavit, cum Elias solus sibi videretur, qui si ignoravit et alios præter se reservatos, non mirum si isti ignorent.