The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 8 › Corinthios i 8:5

Corinthios i 8:5

Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi): + 8.5 Si quidem sunt dii multi. Id est gentibus plures: quos terret Deus noster, id est dæmones qui volentes videri dii sibi exigunt quæ vero Deo debentur, aras, sacrificia, et alia. Noster vero homines deos facit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For though there be that are called gods, whether in heaven or in earth, (as there be gods many, and lords many,)

In Context

4De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. + 8.4 De escis. Vituperata scientia eorum, tandem aperit quæ est ea vera. Idolum nihil est in mundo. Id est, inter creaturas mundi. Materiam enim Deus formavit, sed stultitia hominum formam dedit. Quæcunque enim sunt in creaturis, facta sunt per Verbum. Sed forma hominis in idolo non est facta per Verbum, sicut nec peccatum per Verbum. Sed est nihil, et nihil fiunt homines cum peccant. Nisi unus. Hoc dicit ne putetur Deus esse in idolo.

6nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. + 8.6 Deus. Tribus modis Deus dicitur. Substantive dicitur Deus, Trinitas. Adoptive, sancti qui per adoptionis gratiam dii sunt. Nuncupative, dæmones et idola. Ex quo. Omnia a Patre, sed per Filium creata sunt. Nec alia per Filium, alia per Patrem, sed eadem: alioquin jam non omnia per Patrem, nec omnia per Filium; si autem omnia per Patrem, et omnia per Filium; ergo eadem per Patrem quæ et per Filium facta sunt; æqualis est ergo Patri Filius, et inseparabilis operatio utriusque. Et unus. De Christo pro humanitate subdit, sed de Spiritu sancto non oportuit.

Read all of Corinthios i 8

Cross References

Jeremiah 2:11si mutavit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii: populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum. + 2.11 Populus meus. Velut anthropophormitæ, qui occasione hujus testimonii: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem Gen. 1., immensam et simplicem divinitatis substantiam lineamentis nostris et humana figuratione compositam pertinaciter contendunt.

Jeremiah 11:13Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Juda: et secundum numerum viarum Jerusalem, posuisti aras confusionis, aras ad libandum Baalim. + 11.13 Secundum numerum. ID. In libro Regum et Paralipomenorum invenimus Judam et Jeremiam multo pejora, etc., usque ad tot in confusionem suam aras haberent, quibus idolis immolarent.

John 10:34Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis? + 10.34 Quia ego. Tribus modis dicitur Deus, natura, adoptione, ut Ego dixi: Dii falso, ut dæmones et idola.

2 Thessalonians 2:4qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. + 2.4 In templo. Vel, templum. Nonnulli non ipsum principem tantum, sed universum corpus ejus, id est, ad eum pertinentem hominum multitudinem simul cum ipso principe hoc loco intelligi volunt: rectiusque dici putant, sicut in Græco est, non in templo, sed in templum Dei sedeat, quasi ipse cum suis sit templum Dei, quod est Ecclesia. Sicut dicitur: Sedet in amicum, id est ut amicus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 8:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 8:4Corinthios i 8Corinthios i 8:6 →