The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 8 › Corinthios i 8:6

Corinthios i 8:6

nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. + 8.6 Deus. Tribus modis Deus dicitur. Substantive dicitur Deus, Trinitas. Adoptive, sancti qui per adoptionis gratiam dii sunt. Nuncupative, dæmones et idola. Ex quo. Omnia a Patre, sed per Filium creata sunt. Nec alia per Filium, alia per Patrem, sed eadem: alioquin jam non omnia per Patrem, nec omnia per Filium; si autem omnia per Patrem, et omnia per Filium; ergo eadem per Patrem quæ et per Filium facta sunt; æqualis est ergo Patri Filius, et inseparabilis operatio utriusque. Et unus. De Christo pro humanitate subdit, sed de Spiritu sancto non oportuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But to us there is but one God, the Father, of whom are all things, and we in him; and one Lord Jesus Christ, by whom are all things, and we by him.

In Context

5Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi): + 8.5 Si quidem sunt dii multi. Id est gentibus plures: quos terret Deus noster, id est dæmones qui volentes videri dii sibi exigunt quæ vero Deo debentur, aras, sacrificia, et alia. Noster vero homines deos facit.

7Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. + 8.7 Polluitur. Per illos scilicet qui habent scientiam unius Dei, sed non cum charitate, per quos in hunc errorem infirmi inducebantur, quorum non cibus polluitur, sed conscientia.

Read all of Corinthios i 8

Cross References

Jonah 1:9Et dixit ad eos: Hebræus ego sum, et Dominum Deum cæli ego timeo, qui fecit mare et aridam.

Matthew 11:27Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. + 11.27 Omnia mihi, etc. Tradentem Patrem, accipientem Filium, mystice intellige. Alioquin, si juxta fragilitatem nostram accipis, cum cœperit habere qui accepit, incipiet non habere qui dedit per omnia coomnipotentem nota, per tradita, Filium, cui per naturam omnia pro unius substantiæ jure sunt propria, non data per gratiam. Tradita autem omnia non cœlum et terra et cætera quæ fecit: sed hi qui per Filium accessum habent ad Patrem, et ante rebelles, Dominum postea sentire cœperunt. Et nemo novit Filium, etc. Seipsum revelare. Et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Patrem voluit revelare. Ad utrumque enim illud subditum refertur. Verbo enim suo Pater se declarat. Et Verbum seipsum declarat, quia mentis nostræ lumen est. Nisi Filius, et cui Filius voluerit, etc. Mutua cognitio, quæ est æqualitate naturæ. Illa autem tantilla quæ in nobis est, dignatione revelantis est.

John 1:3Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est. + 1.3 Omnia per ipsum facta sunt. AUG. Non est creatura per quem omnis creatura facta est, etc., usque ad quæ concordant cuncti potentiæ Divinitatis. Et sine ipso factum est nihil. ORIG. Ita distinguit: Et sine ipso factum est nihil. Ordo: Nihil est quod factum est sine ipso.

John 10:30Ego et Pater unum sumus. + 10.30 Ego et Pater unum sumus. His verbis non solum Judæorum solvit quæstionem, qui ut tentarent accesserunt, sed etiam futurorum hæreticorum damnat insaniam.

John 14:9Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? + 14.9 Quomodo tu dicis. Et cum omnino similis. Quomodo tu dicis, etc. Quasi diceret: Video quo animo dicas, non quæris alterum similem, sed putas meliorem. A meipso. Quia non sum a meipso qui loquor: ei tribuit quod facit, de quo est ipse qui facit.

John 17:3Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. + 17.3 Hæc est autem, etc. Ordo, Ut cognoscant te, et quem misisti, id est Christum cum Spiritu, qui est amborum, esse unum et solum verum Deum. Si ergo eo modo te clarificat Filius sicut dedisti ei potestatem omnis creaturæ, et sic dedisti, ut omne quod dedisti ei det eis vitam æternam: Et hæc est vita æterna, ut cognoscant te. Sic te ergo Filius clarificat, ut omnibus quos dedisti ei te cognitum faciat. Ut cognoscant te. Quod hic est ex Patre, in futuro erit plene. Qui ergo proficit in cognitione, magis vivere tendit. Quando autem erit plena cognitio, erit sine fine laudatio. Et hæc est illa clarificatio, sed prius hic clarificatur dum innotescit fidelibus; unde: Ego te clarificavi super terram.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 8:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 8:5Corinthios i 8Corinthios i 8:7 →