Corinthios i 9:1
Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino? + 9.1 Non sum liber. Incipit se proponere in exemplum, ut sicut ipse abstinet a licitis pro scandalo fratrum, ita et illi. Quasi diceret: Abstinete ab hoc licito, quia ego habeo libertatem accipiendi stipendia, et tamen non accipio. Etsi sic inductum sit, intendit tamen se comprobare apostolum, quia occasione pseudoapostolorum minus de eo senserunt Corinthii.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 9:5Qui dixit: Quis es, domine? Et ille: Ego sum Jesus, quem tu persequeris: durum est tibi contra stimulum calcitrare. + 9.5 Ego sum Jesus. Non Deum vel Dei Filium se vocat, sed humilitatis meæ, inquit, infirma suscipe, et superbiæ tuæ squamas depone.
Acts 9:17Et abiit Ananias, et introivit in domum: et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto. + 9.17 Introivit. Impleta est prophetia Isaiæ dicentis: Habitabit lupus cum agno, id est, Saulus cum Anania.
Acts 14:4Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Judæis, quidam vero cum Apostolis.
Acts 16:17Hæc subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis. + 16.17 Subsecuta Paulum. ID. Quamvis obviasset, non in facie, sed post eos clamat femina, servans pudicitiam.
Acts 22:6Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa:
Acts 23:11Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romæ testificari.