Corinthios i 9:11
Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If we have sown unto you spiritual things, is it a great thing if we shall reap your carnal things?
In Context
Cross References
2 Kings 5:13accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras: quanto magis quia nunc dixit tibi: Lavare, et mundaberis?
Matthew 10:10non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo. + 10.10 Neque calceamenta. Et Plato dicit duas corporum summitates non esse velandas, nec assuetam fieri debere mollitiem capitis et pedum: Cum autem hæc habuerint firmitatem, cætera robustiora sunt. Neque virgam. Matthæus et Lucas dicunt neque virgam; Marcus non nisi virgam: quo nomine, etc., usque ad iter prædicationis pergere debeat, ostendatur. Dignus est. Unde ergo necessaria? Tantum accipite, quantum ad necessitatem sufficit, ut inde securi æternis melius vacetis.
2 Corinthians 11:15Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum. + 11.15 Quorum finis. Id est, retributio data in fine vitæ erit secundum opera ipsorum, quia sicut pseudo peritura appetiverunt, ita et ipsi peribunt, et sicut ministri justitiæ æternæ, ita et ipsi erunt æterni.