Corinthios i 9:12
Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. + 9.12 Ne quod offendiculum. Id est, ne dicatur de nobis, quod causa quæstus et lucri temporalis potius prædicemus Evangelium, quam causa salutis animarum et remunerationis æternæ, habeaturque Evangelium venale.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus?
Cross References
Genesis 24:56Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam: dimittite me ut pergam ad dominum meum.
Luke 11:52Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis. + 11.52 Quia tulistis clavem. Clavis, humilitas Christi, quam qui habent, Scripturas intelligunt. Hanc legisperiti, nec ipsi lege et prophetis intelligunt, nec ab aliis intelligi volunt. Intrare clavem, est non esse contentum superficie litteræ sed usque ad arcana intelligenda penetrare. Vel doctor si illos quos verbo ædificat exemplo scandalizat, nec ipse regnum Dei intrat et illos qui intrare poterant excludit.
Acts 20:31Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum. + 20.31 Memoria retinentes. RAB. Quod ipsis dixerat, vult illud esse memoria retinendum, non enim parva est custodia, divini præcepti memoria.
1 Corinthians 4:11Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus,
1 Corinthians 6:7Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini?
1 Corinthians 9:15Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. + 9.15 Ego autem. Abstinet Apostolus a sumptibus, ne sit forma pseudoapostolis rapacibus. Bonum est, etc. Quisquis enim eo quod sibi debetur uti non vult, amplius impendit Ecclesiæ. Maximam ergo habebat gloriam Apostolus apud Deum, non exigendo stipendium ab infirmis, vel de suis laboribus transigendo quotidianum victum. Gloriam. Quam habeo apud Deum infirmis compatiens.