The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 9 › Corinthios i 9:17

Corinthios i 9:17

Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. + 9.17 Si enim volens. Quia ex voluntate est merces. Videamus quomodo, scilicet si ita ex dilectione facio, ut potius patiar penuriam quam abutar potestate. Si autem invitus. Ut quod necessitate cogar, aliis prodero, at non mihi. Dispensatio mihi. Hic dispensatio talis intelligitur, ut quasi servus alienum censum dispenset, unde ipse nihil capiat præter cibaria. Alibi dispensator dicitur qui ut filius ministrat Evangelium cohæredibus. Non debemus ideo evangelizare, ut manducemus, sed ideo manducare, ut evangelizemus; ut cibus non sit bonum quod appetitur, sed necessarium quod adjicitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For if I do this thing willingly, I have a reward: but if against my will, a dispensation of the gospel is committed unto me.

In Context

16Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: væ enim mihi est, si non evangelizavero. + 9.16 Nam et si, etc. Pro mercede: Vel, si ita evangelizavero, non est mihi gloria; quia tunc esset pro necessitate, quia væ, id est, penuria esset sicut pseudoapostolis. Necessitas, hujus vitæ sustentandæ. Væ. Quia unde vivam non habeo.

18Quæ est ergo merces mea? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.

Read all of Corinthios i 9

Cross References

Exodus 4:13At ille: Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es.

1 Chronicles 29:5Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum: et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino.

1 Chronicles 29:14Quis ego, et quis populus meus, ut possimus hæc tibi universa promittere? Tua sunt omnia: et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi.

Isaiah 6:8Et audivi vocem Domini dicentis: [Quem mittam? et quis ibit nobis?] Et dixi: [Ecce ego, mitte me.] + 6.8 Quem mittam? Non cogit, sed voluntatem quærit: voluntas enim sola præmium meretur. Isaias autem, tanquam purgatus, offert se spontaneus. Mitte me. ID. Putat se bonum nuntiaturum, etc., usque ad non temeritatis esse, sed obedientiæ, quod se obtulerit.

Ezekiel 3:14Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me.

Jonah 4:1Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 9:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 9:16Corinthios i 9Corinthios i 9:18 →