Corinthios i 9:20
Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer: + 9.20 Tanquam Judæus. HIER. Non vere Judæus, sicut nec vere gentilis, quibus in cibis, etc., usque ad quomodo sibi serviri velit, si ægrotaret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 16:3Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis. + 16.3 Et circumcidit. ID. Timotheum circumcidit pro scandalo Judæorum, ne legem Moysi videretur damnare, sed eam quasi non necessariam gentibus non imponere. Titum non circumcidit, ne occasionem circumcidendi acciperent gentes ab eo. Et quod est quod dicit: Sed propter subintroductos fratres falsos, etc.
Acts 18:18Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum. + 18.18 Qui sibi totonderat. RAB. Qui sibi totonderint caput est incertum, fuere tamen Paulus vel Aquila; vel timore Judæorum, vel aviditate convertendi eos? Ambigue tamen hoc dictum est, sed secundum Hieronymum, de Paulo est intelligendum.
Romans 3:19Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: + 3.19 In lege. Lex aliquando appellatur generaliter Vetus Testamentum, ut ibi: Aperuit Dominus discipulis sensum, ut intelligerent de eo quæ scripta erant in lege et prophetis et psalmis Luc. XXIV; Joan. X; Psal. 81.. Nonnunquam psalmi lex vocantur. Sicut Dominus ait: In lege vestra scriptum est. Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes Et alibi: Ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis Joan. XV; Psal. 34.. Ut omne os obstruatur, etiam Judæorum a sua gloria jactantium se pro meritis suis ad fidem venisse; vel ita obstruatur os Judæorum, sicut superius gentilium qui de bona natura se jactabant.
Romans 11:14si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
Galatians 4:21Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis? + 4.21 Dicite, etc. Respondete. Usque huc enim pendet sententia. Et interponitur illud: quos iterum parturis, etc. Legem non legistis. Quidquid eligant, probantur stulti. Si non legerunt, non debent recipere quod ignorant. Si legerunt, ipsa probat se dimittendam. Quod si non intelligunt, stulti sunt.