Corinthios i 9:24
Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis. + 9.24 Nescitis, etc. Ostendit quanta sit utilitas legis nostræ, in qua non uni, sed omnibus promissa est palma; et qui prior venit, exspectat ut coronetur cum posteriori. Bravium. Est præmium cursus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar.
Cross References
Psalms 19:5Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet. + 19.5 Tribuat. Diapsalma, quæ tempore gloriæ optat et affirmat. Omne. AUG. Non solum quo animam posuisti pro vita plurimorum; sed et quo cæcitas ex parte contigit in Isræl, et sic omnis Isræl salvus fieret. 1
Jeremiah 12:5Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Jordanis? + 12.5 Si cum pedibus. Quasi dicat: Si captivitas vicinarum gentium te fatigavit, Moabitarum scilicet, Philisthiim, Ammonitarum, Idumæorum, qui propter difficultatem locorum non tam pugnæ quam latrocinio apti sunt. Quomodo. Id est, quid facies, cum ad captivitatem in Chaldæam veneris? Chaldæi enim et Persæ equis gaudent.
1 Corinthians 9:26Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans: + 9.26 Non quasi. In incertum currit qui talia facit, ut ex quibusdam sperare, ex aliis desperare possit.
Galatians 5:7Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire? + 5.7 Currebatis. Hic laudat Galatas, et eos per quos inducti sunt ut judaizare vellent, vituperat; et ne illis consentiant, monet.
Philippians 3:14ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu. + 3.14 Persequor. Eo usque donec veniam ad destinatum bonum. Supernæ vocationis. Id est æternæ vitæ, ad quam vocat Deus, et ideo digna res est, etc.
2 Timothy 4:7Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. + 4.7 Fidem, quæ est caput Christianæ religionis, servavi, quæ non potest haberi nisi Deo miserante, quia donum Dei est; unde alibi ait: Misericordiam consecutus sum, non quia fidelis eram, sed ut fidelis essem. Apostolum enim invenimus sine ullis bonis meritis, imo cum multis vitiis Dei gratiam consecutum, reddentibus bona pro malis. Qui sua jam propinquante passione bona merita sua commemorat, post quæ consequetur coronam, qui post mala merita consecutus est gratiam: quæ nisi prius gratuita donaretur, corona non redderetur. Non ergo merita ipsius tanquam ipsius sunt, id est ex ipso ei comparata, sed dona Dei sunt.