Corinthios i 9:25
Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam. + 9.25 Omnis enim, etc. De rebus non laudandis trahuntur multæ similitudines, ut in Evangelio de iniquo judice, qui viduam nolebat audire, et pigro qui non ex amicitia, sed ex tædio panes commodabat; ita hic non commendantur agonistica et ludicra.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Corinthians 15:54Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. + 15.54 Absorpta est. Id est destructa in victoria Christi; vel in hoc quod modum vincendi excessit, Christum invadendo; vel mors est peccati delectatio cum consensu, quæ victa est in hoc quod servi Dei vincent concupiscentias carnis suæ.
Ephesians 6:12quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. + 6.12 Mundi rectores. Non ideo sic appellantur, quia regunt mundum, qui constat ex cœlo et terra; sed mundum peccatores dicit, de quo Joannes: Et mundus eum non cognovit Joan. 1.. Talem mundum illi regunt, contra quos habemus perpetuas inimicitias: quia et quod patimur homines importunos, illi faciunt. Instigant enim et inflammant illos et tanquam vasa sua movent, et velut organa tangunt. Contra illos habemus occultam luctam, ad quam nos armat Apostolus. Tenebrarum. Ne putentur dæmones hunc visibilem mundum regere, subdit quid nomine mundi intellexerit: Tenebrarum harum, id est peccatorum; quasi: Non dominantur dæmones mundo qui constat cœlo et terra, sed peccatoribus. Contra spiritalia. Quasi: Timendi hostes quia spiritales et invisibiles, et quia nequam: et non pro parva re, sed pro cœlesti hæreditate tollenda pugnant. Ut cœlestia dicit virtutes, in quibus pugnam dæmonum patimur, vel spiritus nequam sunt in cœlestibus, id est in hoc inferiori ære. Ipsi enim quasi equites pugnant in equis hominibus. Equites ergo occidamus, equos possideamus.
2 Timothy 2:5Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
Titus 1:8sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,
Hebrews 12:4Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes:
James 1:12Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. + 1.12 Beatus vir. Quia difficile est hortari ad contemptum mundi, subdit de magnitudine præmii: Beatus vir, etc. Non solum verbera et carceres debetis pati, sed et amissionem rerum temporalium, quæ sunt viles et transitoriæ, et amatores earum puniendi.