The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 9 › Corinthios i 9:5

Corinthios i 9:5

numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Have we not power to lead about a sister, a wife, as well as other apostles, and as the brethren of the Lord, and Cephas?

In Context

4Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? + 9.4 Nunquid, etc. BEDA. Permisit enim Dominus, non jussit, etc., usque ad potestas igitur est, non jussio Domini, accipere sumptus. Sororem mulierem. Dominus in comitatu suo mulieres habuit ne viderentur alienæ a salute, quæ et ministrabant ei; sic et apostoli.

6aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi? + 9.6 Operandi. Verbum operandi, honestius quam accipiendi.

Read all of Corinthios i 9

Cross References

Song of Solomon 4:12Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus. + 4.12 Hortus. Assimilaverat eam mulieri pro perfectione, pro speciositate, pro singulorum dispositione graduum, pro decentis unitatis compositione. Sed quia parum videtur amanti singulas partes sponsæ singulis rebus pretiosis coæquare, totum pariter plurimis et maximis speciebus comparat. Comparat igitur horto, pro copiosis operum fructibus in quo fieri quatuor contingit: in primis fons baptismi, sine quo nullus sequitur fructus; deinde unguenta, id est dona Spiritus sancti, qui sunt prima fomenta, ut etiam arbores crescant et fructus ferant, scilicet illa in cordibus rudium adhuc et tenerorum proposita, quando deliberant per Spiritum sanctum, quia mundo renuntiabunt et adversa sustinebunt, et similia; postea arbores, illi eisdem, vel alii jam crescentes, jam florentes; tandem fructus maturi, quorum operum perfectione jam reficitur Christus. Sed hic non ordinat, secundum quod alterum sequitur post alterum, sed a digniori incipit, ut istius sponsæ commendatio sit captabilior illi alii sponsæ, cui istam intendit commendare. Duos hortos ponit, in quo status duo contemplativorum et activorum signantur, quorum uterque conclusus; quia ab adversario colligi non possunt, vel fructu privari. Multi inter fideles conversantur in quibus hostis habet locum, sed hi in horto fructifero non sunt computandi, sed ut palea ejiciendi. Fons signatus. Quia Ecclesia, quæ fontis nomine designatur, primum parva in Judæa, postea dilatata est per orbem terrarum, recte subditur. Emissiones tuæ: quia illa parva Ecclesia de Judæis adjuta fonte paradisum emisit ex se. Ecclesia fons, quia doctrina salutari redundat, unde proximos irrigat. Signatus, quia spiritualis sensus indignis absconditur, nulla incursatione turbatur.

Matthew 8:14Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem: + 8.14 Et cum venisset, etc. Quando hoc sit factum non expressit Matthæus, etc., usque ad narranda recordationi ejus suggerere. Et febricitantem. Febris Græce, fervor Latine dicitur: et si quando hæc passio faciat tremere, naturæ est humanæ.

Matthew 13:55Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas? + 13.55 Fabri filius. Non sine re voluit dici fabri filius, non illius quem putant, sed fabricatoris omnium. Sed hujus sacramenti Judæi ignari divinæ virtutis opera carnalis prosapiæ contemplatione contemnunt. Non enim considerant præsentia ejus opera, sed fragilem recordantur infantiam.

Mark 6:3Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. + 6.3 Faber. BEDA. Qui operatur igni et spiritu; unde: Ipse baptizabit vos in igne et spiritu Joan. 1.. Faber est qui fabricatus est auroram et solem.

Luke 8:20Et nuntiatum est illi: Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre.

John 2:12Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus. + 2.12 Post hæc, etc. Post initium signorum de vino, subdit aliud indicium divinæ majestatis in ejectione vendentium de templo. Typice. Filius Dei ut humilis, descendit Capharnaum, id est in mundum, secundum quod habet matrem et fratres.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 9:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 9:4Corinthios i 9Corinthios i 9:6 →