The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 9 › Corinthios i 9:7

Corinthios i 9:7

Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? + 9.7 Quis militat. Ne, quia abstinet, coapostolos reprehendisse videretur, addit: Quis militat. CHRYS. Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Per illud pericula; hoc autem laborem et miseriam multam et curam ostendit, et tertium item addit exemplum his verbis. Quis pascit, etc. ID. Multam diligentiam, et magistro debitam erga subditos ostendit. Quod ex his apparet: Etenim milites, et agricolæ, et pastores erant apostoli, non bellorum, neque terræ, neque brutorum animantium, sed ratione præditarum animarum, et ejus exercitus qui adversus dæmones armatur. Et de lacte. Lac gregis dicitur quidquid a plebe præpositis datur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who goeth a warfare any time at his own charges? who planteth a vineyard, and eateth not of the fruit thereof? or who feedeth a flock, and eateth not of the milk of the flock?

In Context

6aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi? + 9.6 Operandi. Verbum operandi, honestius quam accipiendi.

8Numquid secundum hominem hæc dico? an et lex hæc non dicit? + 9.8 Nunquid, etc., ID. Hoc est: Nunquid ego humanis duntaxat exemplis rem meam confirmo? an et lex hæc non dicit?

Read all of Corinthios i 9

Cross References

Deuteronomy 18:8Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri: excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur. + 18.8 Excepto. AUG., quæst. 38. Quod LXX, etc., usque ad eum servari oportet quod parentibus exhibitum est.

Proverbs 27:18Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur.

Song of Solomon 8:12Sponsa Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. + 8.12 Mille tui pacifici. Pretium perfectum quidquid habet. Per mille, perfectio; per argentum, omne mundanum accipitur: quod quidem aliquando parvum est in te, sed magnum devotione. Mille, etc. Eadem perfectio quæ per mille significatur, etiam per centum notatur, quia uterque numerus perfectus, et idem valet ducenti, quam si diceret duo millia. Mille, etc. Idem est argentei et pacifici: quia pecunia pro Deo erogata, pacem inter Deum et hominem conciliat.

Jeremiah 23:2Ideo hæc dicit Dominus Deus Israël ad pastores qui pascunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum, et ejecistis eos, et non visitastis eos: ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus.

Acts 20:28Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.

2 Corinthians 10:4Nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, + 10.4 Ad destructionem munitionum. Ut destruantur consilia diversis calliditatibus hominum seu dæmonum munita. Munitiones, etc. Munitiones sunt corda infidelium, quæ diabolus obtinet, et munit diversis erroribus, ne verbum Dei possit intrare per fidem, vel per similitudinem munitionum. Et ad hæc devincendum valeant arma militiæ Apostoli, et ostendit munitionis illius partes, scilicet, consilia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 9:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 9:6Corinthios i 9Corinthios i 9:8 →