The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 9 › Corinthios i 9:8

Corinthios i 9:8

Numquid secundum hominem hæc dico? an et lex hæc non dicit? + 9.8 Nunquid, etc., ID. Hoc est: Nunquid ego humanis duntaxat exemplis rem meam confirmo? an et lex hæc non dicit?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Say I these things as a man? or saith not the law the same also?

In Context

7Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? + 9.7 Quis militat. Ne, quia abstinet, coapostolos reprehendisse videretur, addit: Quis militat. CHRYS. Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Per illud pericula; hoc autem laborem et miseriam multam et curam ostendit, et tertium item addit exemplum his verbis. Quis pascit, etc. ID. Multam diligentiam, et magistro debitam erga subditos ostendit. Quod ex his apparet: Etenim milites, et agricolæ, et pastores erant apostoli, non bellorum, neque terræ, neque brutorum animantium, sed ratione præditarum animarum, et ejus exercitus qui adversus dæmones armatur. Et de lacte. Lac gregis dicitur quidquid a plebe præpositis datur.

9Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo? + 9.9 Nunquid de bobus. Curæ quidem sunt; verum non ita, ut de iis legem instituat.

Read all of Corinthios i 9

Cross References

Isaiah 8:20ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. + 8.20 Non eris eis. ID. Hoc est si populus iste noluerit veritatem a Domino quærere, non habebit Christum, scilicet lumen veritatis, quam negligit.

Romans 6:19Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem. + 6.19 Humanum, etc. Hactenus ostendit Apostolus non esse peccandum. Hic dicit quid deinceps sit agendum ut scilicet serviatur justitiæ, de qua nullus est qui possit se excusare, quia nullus est qui non possit bene operari, saltem voluntate: quod idem est per gratiam. Sicut enim exhibuistis, etc. AUG. Si non plus, vel quantum tunc, ne fides quasi aspera et importabilis fugeretur. Sicut tunc nullus timor cœgit, sed libido voluptasque peccati duxit, sic modo delectatio justitiæ adultæ, etsi nondum perfecta; unde dixit: Humanum. Ita nunc. Quia plus etiam deberet amari justitia, quam tunc fuit iniquitas, ut pro justitia toleret homo dolores, et contemnat omnia, etiam mortem.

1 Corinthians 14:34Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.

1 Thessalonians 4:8Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis. + 4.8 Qui etiam dedit, etc. Ad hæc peragenda dedit vobis spiritum, ne ergo tantum adjutorem spernatis, qui in corpore subdito peccatis non habitat. Vel nobis apostolis, ut major esset auctoritas prædicandi et arguendi. Rogamus autem vos fratres, etc. Non est prædictis legibus contraria exhortatio. Etenim accidebat, ut alii quidem liberaliter suppeditarent egentibus, alii vero propter eorum munificentiam, operari negligerent. Jure ergo et illos laudavit, et his dedit utile consilium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 9:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 9:7Corinthios i 9Corinthios i 9:9 →