I Regum 1:12
Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 9:5Et venit in domum patris sui in Ephra, et occidit fratres suos filios Jerobaal, septuaginta viros super lapidem unum: remansitque Joatham filius Jerobaal minimus, et absconditus est. + 9.5 Remansitque Joatham. ISID. Filius junior, qui fugitando gladium inimici evadit, significat reliquias Isræl in extremo tempore credituras, et Antichristi gladium evasuras, hic ascendit in verticem montis Garizim: quia nec prophetare nec persecutionem Antichristi potest quilibet evadere, nisi prius in montem benedictionis, id est in sublimitatem fidei ac virtutum ascenderit: hic est enim mons Garizim qui a Moyse in benedictionem deputatur. ISID., in Jud. tom. 5. Si hoc factum mysticum non esset, etc., usque ad inducet persecutionem ut omnes sanctos interficiat.
2 Kings 11:1Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium. + 11.1 Athalia vero. RAB. Athalia, quæ semen David exstinguere moliebatur, impietatem exprimit Synagogæ, quæ semini David, hoc est Christi, insidiatrix erat. Quæ aliquando regnare videbatur, cum legis cæremonias temporaliter observabat. Interpretatur enim Athalia temporalis Domini. Sed Josabeth strenuitate, quæ interpretatur saturitas Domini, id est, Ecclesiæ, in qua veræ sunt deliciæ, servatur Joas, id est memoria Domini. Christus, scilicet, in quo est memoria nominis Domini, ne per crudelitatem sævientis hostis interimatur in cordibus electorum. Magis nutritur in domo Joiadæ, qui dilectus Domini sonat, de quo Pater: Hic est dilectus Filius meus Matth. 3., cujus domus sancta Ecclesia, ubi in sancta fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore judicii sceptrum regni et potentiam adversus eos extollet, qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum æternis deputaverit pœnis.
2 Chronicles 22:10siquidem Athalia mater ejus, videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram. + 22.10 Si quidem Athalia, etc. Athalia quæ semen David conabatur exstinguere, et regiam stirpem delere, significat impietatem Synagogæ, quæ per nequitiam mentis, semini Christi insidiatur inexorabili odio sæviens, quæ aliquando regnare videbatur cum legis cæremonias temporalis observabat. Interpretatur Athalia temporalis Domini, sed Josabeth strenuitate quæ interpretatur saturitas Domini, id est Ecclesiæ in qua sunt veræ deliciæ servatur Joas, qui interpretatur memoria Domini, id est, Christus, in quo est memoria nominis Domini: ne per crudelitatem sævientis interimatur in sanctis, sed nutriatur in domo Joiadæ pontificis, qui interpretatur dilectus Domini, id est Christus, de quo Pater ait: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui Matth. 17.. Cujus domus est Ecclesia, ubi in fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, ut in tempore judicii sceptrum regni et potentiam extollat adversum eos qui eum deprimebant.
Proverbs 15:22Dissipantur cogitationes ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.
Proverbs 27:9Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.]
Matthew 21:38Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. + 21.38 Hic est hæres. Patet principes sacerdotum non per ignorantiam, sed per invidiam occidisse Jesum, cum scirent eum esse, cui dicitur: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2.; unde et consulentes sibi aiebant: Si dimittimus eum sic Joan. 2., etc. Habebimus hæreditatem. Hæreditas Christi quam resurgens possedit, Ecclesia est, quam moliebantur præripere Judæi: dum fide ejus exstincta justitiam quæ ex lege est, gentibus persuadere conabantur.