bible.software › I Regum › I Regum 1 › I Regum 1:2
I Regum 1:2
Dixerunt ergo ei servi sui: Quæramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wherefore his servants said unto him, Let there be sought for my lord the king a young virgin: and let her stand before the king, and let her cherish him, and let her lie in thy bosom, that my lord the king may get heat.
In Context
1Et rex David senuerat, habebatque ætatis plurimos dies: cumque operiretur vestibus, non calefiebat. + 1.1 Et rex David senuerat. HIERON., epist. ad Nepotianum, tom. 1. Nonne tibi videtur si occidentem sequaris litteram, figmentum esse vel atellanarum ludicra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis, et nisi complexu adolescentulæ non tepescit. Vivebat adhuc Bethsabee, etc., usque ad et Raab meretrix in typo Ecclesiæ reticulam mysterium sanguinis continentem, ut Jericho pereunte domus ejus salvaretur, appendit, unde de sanctis dicitur: Hi sunt qui venerunt de calore domus Rechab I Par. 2.. Et alibi: Ignem veni mittere in terram Luc. 12., etc., qui scilicet in discipulorum corde succensus cogebat eos dicere: Nonne cor nostrum ardens erat Ibid., 24.? Cumque operiretur, etc. David nimium frigus pertulit, vel quia de senioribus natus est parentibus, vel quia multum in prælio sanguinem fuderat, vel potius ex quo angelum cædentem populum vidit, pavore vehementi contabuit, unde in incommoditate frigoris usque ad mortem permansit.
3Quæsierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israël, et invenerunt Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem.
Read all of I Regum 1
Cross References
Deuteronomy 10:8Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem. + 10.8 Tribum Levi. Nisi per hanc significaretur omne regale sacerdotium, quod pertinet ad Novum Testamentum, non auderet homo dicere, qui de ea tribu non erat: Pars mea Dominus Psal. 72.; et alibi: Dominus pars hæreditatis meæ, etc. Ibid., 15.
1 Samuel 16:21Et venit David ad Saul, et stetit coram eo: at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger.
2 Chronicles 29:11Filii mei, nolite negligere: vos elegit Dominus ut stetis coram eo, et ministretis illi, colatisque eum, et cremetis ei incensum.
Micah 7:5Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.
This Verse In Other Editions
Study I Regum 1:2