I Regum 1:33
dixit ad eos: Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ducite eum in Gihon.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 41:43Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti. + 41.43 Clamante præcone, etc. HIER. in Quæst. Hebr. et clamavit ante eum præco, et constituit eum super omnem terram Ægypti. Pro quo Aquila transtulit: Et clamavit in conspectu ejus ad geniculationem. Symmachus, etc., usque ad quod juxta prudentiam omnium pater fuit, sed juxta ætatem tenerrimus adolescens et puer.
2 Samuel 20:6Ait autem David ad Abisai: Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom: tolle igitur servos domini tui, et persequere eum, ne forte inveniat civitates munitas, et effugiat nos.
1 Kings 1:38Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Jojadæ, et Cerethi, et Phelethi: et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon.
1 Kings 2:35Et constituit rex Banaiam filium Jojadæ pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar.
2 Chronicles 33:14Post hæc ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer: constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis:
Esther 6:8debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum: