I Regum 1:39
Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem: et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Vivat rex Salomon.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 30:23dicens: Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta, + 30.23 Sume tibi STRAB. Græce, Latine dicitur myrrha, qui est arbor in Arabia quinque cubitorum, cujus virgulta Arabes exurunt, ut melius pullulent et fructificent. Ex quorum nidore incurabiles morbos contraherent, nisi fumo storacis occurrerent. Hujus arboris gummi proprie stacte vocatur, abusive etiam myrrha. Calami. Cinnamomi est virgultum, et in India vel Æthiopia nascitur duorum tantum cubitorum. Dicitur autem cinnamomum, quia in modum cannæ subtiles et replicatos habet calamos, cinerei vel nigri coloris; qui fracti visibile spiramentum reddunt, et subtile quidem charum; grossum vero, vile et despectum. Calamus aromatica species juxta Libanum. Myrrhæ, cinnamomi, calami, cassiæ. Hæ quatuor species significant quatuor principales virtutes, quibus oleo unctionis, id est gratia misericordiæ, Dei Ecclesia dedicanda est et sanctificanda.
Exodus 30:35faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum. + 30.35 Faciesque thymiama, etc. GREG., lib. I Moral., cap. 39, tom. 1. Thymiama ex aromatibus compositum facimus, etc., usque ad odorem de se subtilius non aspergit. ISID. Incensum, quod ex quatuor odoratissimis generibus in maximam subtilitatem comminutis, id est, stacte, onycha, galbano, et thure componitur; orationes fidelium significat, quamvis quatuor elementa hæc quatuor videant significare: ut thus, quod lucidum est, æri comparetur, stactes aquis, galbanus et onyx terræ et igni, ut per hæc omnium quæ in cœlo et infra cœlum, et in terra, et in aquis, sunt placitum Deo incensum sit Opere, etc. AUG., quæst. 136. Non debemus putare unguentum fieri, sed thymiama vel incensum, quod apponitur illi altari incensi ubi non licebat sacrificari, et erat intra sancta sanctorum.
1 Samuel 16:13Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus: et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.
1 Kings 1:34Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israël: et canetis buccina, atque dicetis: Vivat rex Salomon.
2 Kings 9:13Festinaverunt itaque, et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus ejus in similitudinem tribunalis, et cecinerunt tuba, atque dixerunt: Regnavit Jehu.
1 Chronicles 29:22Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi lætitia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem.