I Regum 1:52
Dixitque Salomon: Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram: sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 14:11Quæ ait: Recordetur rex Domini Dei sui, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum, et nequaquam interficiant filium meum. Qui ait: Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram.
1 Kings 2:24Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit me super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias.
Proverbs 13:6Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.]
Matthew 10:30Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. + 10.30 Numerati. Hoc est, scientia Dei, etc., usque ad parva otiosaque dicta eum lateant.
Acts 27:34Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit. + 27.34 Sumere cibum. BED. Nemo sæculi tempestates evadit, nisi qui pane vitæ pascitur, et qui in nocte tribulationum, sapientiæ, fortitudini, temperantiæ et justitiæ innititur, auxilio Domini coruscante portum salutis consequitur, ita ut sæculo expeditus, flammam dilectionis qua calefiunt interiora, quærat.