I Regum 1:6
Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens: Quare hoc fecisti? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Et sermo ei cum Joab filio Sarviæ, et cum Abiathar sacerdote, qui adjuvabant partes Adoniæ.
Cross References
1 Samuel 9:2Et erat ei filius vocabulo Saul, electus et bonus: et non erat vir de filiis Israël melior illo: ab humero et sursum eminebat super omnem populum. + 9.2 Vocabulo Saul. RAB., in lib. Reg., tom. 2. Saul qui offenso Deo factus est rex super Isræl, etc., usque ad et de placito turbulentus factus est. ID. Quia Saul asinas patris sui quærens venit ad prophetam a quo unctus est, significat quod Judæi stultitiam carnalis sensus sequentes, per errores devios luxum mundi perquirunt; asinus enim brutum et luxuriosum animal est. Et ad prophetam venientes, id est, Mosen, audiunt asinas esse inventas, id est, bona terræ sibi esse debita, a quo etiam unctionis oleum et regni gubernaculum promittitur, in quibus ad tempus fratres suos de manu hostium eriperent. ID. Secundum præsentis vitæ justitiam. ID. Hoc magis ad Christum pertinet, de quo dicitur: Ecce puer meus electus quem elegi Isa. 44.. Et alibi: Quis similis Deo in filiis Dei Psal. 86.? Stateris. Stater siclus est qui habet viginti obolos, id est, denarios decem.
2 Samuel 3:3Et post eum Cheleab, de Abigail uxore Nabal Carmeli: porro tertius Absalom, filius Maacha filiæ Tholmai regis Gessur.
1 Chronicles 3:2tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,
Proverbs 23:13Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur.
Hebrews 12:5et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris.