The Bible Software
bible.software › I Regum › I Regum 10 › I Regum 10:13

I Regum 10:13

Rex autem Salomon dedit reginæ Saba omnia quæ voluit et petivit ab eo, exceptis his quæ ultro obtulerat ei munere regio. Quæ reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis. + 10.13 Rex autem. ID. Et Pacificus noster Ecclesiæ suæ, omnia quæ petit, dabit, unde: Quæcunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Non solum quod petimus, imo etiam quæ humana fragilitas aut nescit, aut non præsumit petere, gratuito munere largitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And king Solomon gave unto the queen of Sheba all her desire, whatsoever she asked, beside that which Solomon gave her of his royal bounty. So she turned and went to her own country, she and her servants.

In Context

12Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regiæ, et citharas lyrasque cantoribus: non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in præsentem diem.) + 10.12 Cantoribus. ID. Hi quidquid agunt in verbo aut opere, omnia in laudem Dei faciunt: laudem inter adversa et prospera, corde, ore et opere pronuntiare non cessant, unde: Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes, tota die et nocte non cessabunt laudare nomen Domini Isa. 62..

14Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sexcentorum sexaginta sex talentorum auri,

Read all of I Regum 10

Cross References

1 Kings 10:2Et ingressa Jerusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quæ habebat in corde suo.

Psalms 20:4Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. + 20.4 Quoniam prævenisti. CASS. Diapsalma; virtutes ejus et gloriam describit, etc., usque ad quasi capiti in coronam. Coronam. Ibid. Quia circumitus Apostolorum docentem ambiebat, vel totus mundi circulus, id est, Ecclesia generalis. 1

Matthew 15:28Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. + 15.28 Magna est fides. Sic superius de centurione: Non inveni tantam fidem in Isræl Matth. 8., qui similiter (ut hæc Chananæa) fidem gentium præsignabat. Magna est fides gentium, quæ in auditu auris obediunt: et in Deo salutem sibi suisque impetrat. Quod puerum centurionis et filiam Chananeæ non veniens ad eos sanat, significat gentes, ad quas non venit per præsentiam, salvandas per verbum suum. Et sanata est. Ubi datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, qui nec sapere, nec facere aliquid possunt, sed per fidem et confessionem parentum liberantur a diabolo.

Ephesians 3:20Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis: + 3.20 Potens est omnia facere, etc. In hac sunt quædam quæ nemo alioqui peteret vel intelligeret, ut quod Deus homo pro hominibus moreretur et hujusmodi alia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Regum 10:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Regum 10:12I Regum 10I Regum 10:14 →