bible.software › I Regum › I Regum 10 › I Regum 10:19
I Regum 10:19
qui habebat sex gradus: et summitas throni rotunda erat in parte posteriori: et duæ manus hinc atque inde tenentes sedile: et duo leones stabant juxta manus singulas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The throne had six steps, and the top of the throne was round behind: and there were stays on either side on the place of the seat, and two lions stood beside the stays.
In Context
18Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem: et vestivit eum auro fulvo nimis, + 10.18 Thronum de ebore. RAB. Thronus vel solium est imperialis sedes, quæ in canticis ferculum appellatur, eo quod residentes ferat, vel de loco ad locum circumferat. Ad quod per sex ascensionis gradus ascendebatur. Sub solio erat scabellum aureum, et summitas throni rotunda, tenta duabus manibus vel brachiis extrinsecus, juxtaque stabant duo leones adjuvantes sustentare sedile.
20Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde: non est factum tale opus in universis regnis. + 10.20 Et duodecim. Quia sex ascensionis gradus altrinsecus positi erant pro sustentaculo ascendentis gradus. ID. Solium Salomonis Ecclesia esse intelligitur, etc., usque ad munire certant. Non est factum, etc. Apte Ecclesiæ convenit istud, cui dicitur: Multæ filiæ congregaverunt divitias, tu supergressa es universas Prov. 31..
Read all of I Regum 10
This Verse In Other Editions
Study I Regum 10:19