I Regum 10:22
quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos. + 10.22 Deferens inde aurum, etc. ID. Quid aurum argentumve significet, etc., usque ad arma bellica prosequitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terræ divitiis et sapientia.
Cross References
Genesis 10:4Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
1 Kings 10:18Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem: et vestivit eum auro fulvo nimis, + 10.18 Thronum de ebore. RAB. Thronus vel solium est imperialis sedes, quæ in canticis ferculum appellatur, eo quod residentes ferat, vel de loco ad locum circumferat. Ad quod per sex ascensionis gradus ascendebatur. Sub solio erat scabellum aureum, et summitas throni rotunda, tenta duabus manibus vel brachiis extrinsecus, juxtaque stabant duo leones adjuvantes sustentare sedile.
1 Kings 22:49Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quæ navigarent in Ophir propter aurum: et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in Asiongaber.
2 Chronicles 20:36Et particeps fuit ut facerent naves quæ irent in Tharsis: feceruntque classem in Asiongaber.
Psalms 48:7Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur. + 48.7 Qui confidunt. Hi, scilicet, qui confidunt, etc., usque ad in quibus adeo stulti sunt. 1
Isaiah 2:16et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est, + 2.16 Naves. ID. Habuit Josaphat naves quas mittebat in Tharsis, etc., usque ad sunt et naves bonæ de quibus dicitur: Qui descendunt mare in navi, etc. Tharsis. ID. Cujuslibet maris, etc., usque ad si aliter dicitur, Syrum est.